Latin
Cap. 1
Pontano, De rebus coelestibus 350-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 1. *Orbo igitur comitiali qui correpti sunt, ab eoque subinde conti nenterque uexantur, quique Graecè sunt è πιληπτικοῖ, è nostris, ut uideo, sunt qui caducos eos appellarint: hi plerunque morbi ipsius urgente assidue ui grauitateque, mente tandem con sternantur atque animo, à Poneque abalienantur. quo fit, ut nonnunquam in pe ricula conijciantur multa, eaque grauia ac pernitiosa, ut miseris denique exagitentur modis, clamitando, uociferando, foedando sese. Quem morbum quòd diuturnitas ipsa, uisque incurabilis uitium tandem efficit, Ptolemaeus putat illis plerunque accidere, in quorum genituris Luna nullam cum Mercurio copulationem ac familiaritatem habuerit, nulla illi fuerit ratione con iuncta, aut modo aliquo, ut ipse inquit, colligata, ut qui sint uterque, Luna scilicet ac Mercurius, non disiuncti modò ab sese, nulla utique connexione deuincti, uerum etiam orientali à finitore omnino alieni, praesertim ubi illud ijs etiam accesserit malis, ut Saturnus diurna quidem in genitura, in nocturna uero Mars, quibus uterque separatim conditionibus gaudeat, cardinem coeli teneat, ubi collocatus ipse superiore è loco uiolentus respiciat. Ne autem nostro ab instituto recedamus, rei huius illa uidetur esse ratio: quia cum Lu na corpori dominetur, corporisque humoribus, ac praesertim cerebro, quod motum quidem Lunae ipsius sequatur, ac naturam, Mercurius uero rationi cum praesideat, ut abunde iam ostensum est, nulla prorsus esse poßit humani corporis aut constitatio, aut fermentatio, in quae locum ratio suum retineat, cum humorum ipsorum corporis rationisque rectores ac dices nullo prorsus inter se foedere ac societate, nulla inuicem omnino connexione, nulla de nique orientali cum finitore copulatione iungantur, imò ab ipso potius abalientur horoscopo.