# De rebus coelestibus 350

Pontano, De rebus coelestibus, IOVIANI PONTANI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/350
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/350

Nec coelum profecto, nec stellae naues aedificant, quibus merces transportentur, nec secures quibus facinorosi percutiantur ciues, nec lanam omnino curant, nec linum, è quibus panni texantur, nec item poenas statuunt aut supplicia, quibus puniantur sontes ac malefici homines, nec regna constituunt aut praefecturas: quae quidem cuncta homines ipsi, ob uitae maiorem usum ac commoditatem publice ac priuatim initio sibi constituere, & pro tempo re etiam constituunt. Et quanquam multa saepe mutantur, eundem tamen nunc sequuntur tenorem uiuendi & securius & abundantius. Quinetiam domos quoque aedificauere & oppida, ad haec & decreta & leges & ceri monias & magistratus statuere, quò aequabilius uiuerent, minusque obnoxij casibus ac necessitatibus. Motiones quoque & ipsae stellarum ac coeli, pro na tura humani seminis atque excrementorum, in generatione fermentant atque afficiunt humorum ipsorum commixtionem, atque, ut ita dixerim, massam: qua quidem è commixtione atque affectu pòst & gignuntur & excitantur sensuum titillationes, è quibus etiam ipsis existunt uisa, & applicationes animorum ac studia ad has illas ue potius siue artes siue facultates atque exercitationes. Idque eo magis, si natura regionis, si leges, institutaque auxiliabuntur patria, si domestior etiam opes, ac parentum accesserint institutiones. quae ubi defuerint, idem continget quod statuario, cui uis illa, peritiaque fingendi ubique quidem etiam coenanti inest. Quòd si nulla illi ad fingendum materia subministretur, euanescet illa prorsus & uis & peritia. Sin uero male apta illa quidem suppeditabitur, inepta & ipsa profecto euadet effi giatio. Quid quòd persaepe natura quos ad literas ediscendas apparauit, ij quòd barbara, aut agrestis eorum est & terra, & patria, parentibus etiam ipsis inuitantibus, conuertuntur pastoralia ad munera, atque ad agresteis ope ras Contrà uero non paucos primarijs è familijs ortos natura ab ipsa quaestuosas ad artes accommodatos, maiorum ac patriae nobilitas adhibita parentum diligentia retraxit ad gerendos magistratus. Itaque non inepte for tasse dictum est in Vrania à nobis nostra, quod stellae ipsae Sensibus afficiunt uarijs, uariosque agitatus Dant animis, unde & uarios formantur ad usus, Estque suum cunctis studium, & sua cuique uoluptas. Saepe tamen uis forma animi, resque extera, lex e Alternunt fata, & Genio aduersatur egestas. Stat fatum tamen, & fata uis insita perstat, Nec natura suas unquam inficiabitur arteis, In rectum, prauumue uocet, uestigia seruat Vsque sua, & facilis per munera nota recursat, Si qua forte locum dedit aduersata potestas. Renatum Massiliensium ac prouinciae Narbonensis Comitem, quique aliquan

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
