# De rebus coelestibus 352

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/352
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/352

Sanitas autem ipsa, ubi Iupiter suffragator astiterit, hominum opera medicorumque curatione ac remedijs restituenda decernitur. Sin Veneris adminimulabitur stella, ueneficijs, sortibus, oraculis, numinisue cuiuspiam he neficio ac fauore. Contrà nullam admittent morbi curationem, nullum remedium, ubi maleficae cardinem tenuerint subsolanis in partibus constitutae, beneficae contrà in libycis diuersabuntur. Ad incurabilitatem illud quoque accedet mali, ut futura sint uitia peruulgatißima, nobilitenturque infamiae no ta. Hoc igitur in statu coeli morbus ipse comitialis futurus est non modò ma nifestus ac diuulgatus, uerum etiam, ut paulò antè dixi, cum animi consternatione, mentisque ipsius compreßione, ac cum clamore & uociferatu, multorumque ac letalium periculorum iactatione. Furoris autem comites erunt men tis à ratione ipsa omni è parte abalienatio, motus corporis, animique incom positi atque inordinati, rerum familiarium dißipatio ac iactatio, uestium discis sio. Ipsi uero sic affecti nunc per loca maxime frequentia, nunc à cultu desti tuta nudi rapiuntur, execrantes deos, incessentesque homines maledictis, uer berando, caedendo, lapides iactando, ut necesse sit uinclis eos ac carceribus co hibere. Itaque furor ipse non ostentosus modò, uerum etiam miserabilis futurus est. At lymphationem, & quos fanaticos uocari diximus, numinum comitantur afflatus, & hi qualem ipsi sunt, hodie qui Spiritati uocantur. Vulgo enim paßimque spiritus dicuntur, qui Graecè sunt δαιμονες, ijdem Grae co uerbo δαιμονιακον: nam & futura uaticinantur, & consilia maxime secreta detegunt ipsos adeuntium, ac nunc occulta scelera, nunc peruersas illorum cogitationes produnt, futuraque seu bona, seu mala annunciant, cuiusmodi Sibyllas fuisse proditum est memoriae: qualem nos ipsi penè pueri cognouimus mulierculam singulari pudicitia, uiuentem in agro, ac manuum opera parantem sibi uictum: nam plerunque mulierculas morbus hic inuadit propter maiorem cerebri humectationem. Eodem hoc morbo correpti quan doque etiam pectus tundunt pugnis, ora oculosque contorquent, ac faciem uer berant. Itaque non temere Virgilius de Deiphobe illa sua furente ait: Cui talia fanti Ante fores subito non uultus, non color unus, Non comptae mansere comae, sed pectus anhelum. Et rabie fera corda tument, maiorque uideri, Nec multo post. Nec mortale sonans. At Phoebi nondum patiens immanis in Aro His enim uerbis habitum furentis declarauit. Bacchatur uates.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
