# De rebus coelestibus 354.1-4

Pontano, De rebus coelestibus, 354.1 to 354.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/354.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/354.1

an quia Mars, Saturnusque Missime se habent in Cancro: in quo positus Mars altitudini suae, Saturnus propriae domui aduersetur: in Virgine, quòd illic constitutus Saturnus cadat ex Libra, in qua exultat: in Piscibus uero Mars positus ex Ariete, id est ex domicilio suo decidat. An fortasse quòd cum Lu na, Mercuriusque nulla inter se, nec cum horoscopo colligatione iungantur, hoc etiam Saturnus noctu, Mars interdiu, quando nocentiores sunt, ad ma lum utriusque habitum adiungant, ut Cancrum Lunae, Virginem Mercurij domum insidens magis ac magis infestet? Cumque in tam pernitiosa configuratione necesse sit Iouem, Veneremque male affici, ad malum etiam Iouis, venerisque habitum hoc quoque addant, ut Pisces corpore suo inficiant louis domum, Veneris altitudinem, Cancrum item Iouis? An quòd in Can cro ac Piscibus humores plurimos excitent? cum lymphati maxime humidum cerebrum habeant, inde enim lymphati dicti mihi uidentur, in Virgi ne uero bilem illam maxime exustam, cuius alumna uidetur insania. An po tius dicendum erit, ab insita naturalique quadam potestate hoc fieri, idque ita se habere obseruatio ipsa docuerit? Qui locus uti fieret aliquanto illustrior, ac distinctior, placuit Ptolemaei ipsius uerba ex tertio Apotelesmatum libro afferre, quae sunt haec: Epileptici nanque plerumque sunt, qui Luna, Mercu rioque nec aut inuicem colligatis, aut cum orientali finitore Saturni quidem stellam interdiu, Martis uero noctu cardinalem habent, quae superiore è loco figu ram despiciat. Cum uero contrarium in his accidit, ut Saturnus noctu, Mars interdiu figurae dominator fit, ac maxime in Cancro, Virgine, aut Piscibus, insani sunt. Vexatos à daemonibus qui humido capite sunt maleficae faciunt, cum ita se habentes Lunam Ni configuratam obtinebunt, Saturnus quidem in nouilunio, Mars in plenilunio, praesertim in Sagittario, ac Piscibus. Solae itaque maleficae stellae quo dictum est modo, figurae suscipientes dominatum & incurabiles, & latentes, & quae ostentui sint, quas diximus passiones, & animae morbos in ea parte quae intelligit, faciunt.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
