# De rebus coelestibus 354.5-6

Pontano, De rebus coelestibus, 354.5 to 354.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/354.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/354.5

Quibus si beneficarum stellarum Iouis ac Veneris societas accesserit, atque ipsae quidem maleficae oc ciduum cardinem tenuerint, beneficae uero orientalem, quae ostentui sint, pas siones faciunt, curabiles tamen medicorum remedijs, hoc est subductione, & potione, & hoc propter louem, sortibus uero, ac deorum ope propter Venerem. At cum maleficae in orientalibus cardinales fuerint, beneficae in occiduis, morbos faciunt incurabiles pariter ac diuulgatißimos, maximeque nobilitatos. Morbum autem comitialem consequuntur compressiones, clamores, pericula etiam letalia. Insaniam, mentisque externationem, motus incompositi, rerum familiarium dißipationes, corporum denudationes, execrationes, & alia huiusmodi. lymphationem, & humidi exagitationem con sequuntur furiae, numinum afflatus, uerberationes, quaeque huiusmodi ostentui sunt. Priuatim autem & continentium locorisi figura confert. Loca enim Solis ac Martis ad insaniam maxime conferunt, Iouis Mercurijque ad mor bum comitialem, Veneris ad daemonum uexationes, Saturni Lunaeque ad humidi exagitationes ac lymphationes. Videamus quid de his quoque Iulius Maternus dicat. Saturnus & Mars solidis in signis positi, si diametra se radiatione respiciant, aut unus in horoscopo sit, alter in occasu, aut unus in imo, alter in medio, epilepticos faciunt.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
