# De rebus coelestibus 357

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/357
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/357

Vna igitur in horoscopo collocata, si Mercurium in occasu iduersum se atque horoscopum constitutum uiderit, morbum comitialem ei qui tunc nascetur portendit, ad haec illumipsum fatuum futurum, atque ingenio crasso. Haec quidem figura solam habet Lunae Mercurisque considerationem, maleficarum uero stellarum nullam. Itaque morbum tantum comitialem ingenerat, cuius ea causa est, quòd Mercurius cum sit in occasu positus, hoc est in loco qui aduersatur ho roscopo, & Lunam & horoscopum irradiatione sua laceßit, Lunaque Mer curij aduersis radijs laceßita, horoscopum quoque ipsum corrumpit, uexatque multo pernitiosius Qua è re innuitur cerebrum, cui Luna praesidet, itemque humores, qui corporis concretionem ipsam constituunt, immoderatius exa gitandos. Qua ex immoderatione atque exagitatu, de nimisque humidi superfluentia, cuius Luna excitatrix est, morbus ipse comitialis gignetur. Ete nim Mercurius morbo huic generando quàmmaxime idoneus est, quodque ipse Mercurius septimo à loco malitiam contrahit, hostiliterque à Luna percutitur, ita quidem humor ille, cui ipse praesido, obtunditur, à quo etiam ratio ipsa suggeritur, ut ingenij acumine obtuso, natus ille futurus sit fatuus ac bardus. Eundem morbum animique siue fatuitatem, siue obtorpescentiam, proculdubio indecentiorem pariet Luna in horoscopo constituta, si ab occasu aduersum se Saturnum simul ac Mercurium saeuientes conspicata fuerit. Saturnus enim humido illi superfluenti magnum adijciet cumulum, morbumque ipsum multo grauiorem reddet, Mercurium uero sic obtundet, ac refrigerabit, ut nati illius animus torpore capiatur. His è figuris aperte cernitur, quid Luna Mercuriusque male collocati, horoscopumque uexantes afferant tum animo, tum corpori mali ac uitij. Videamus nunc quid domicilia ipsa praestent etiam mali, & in quo etiam mali genere. Luna in horosco po partiliter posita, si Saturnum ab occasu minitantem uiderit, aut è quadran gulo hostiliter ferientem, Mars uero ac Mercurius è tropico simul signo Saturnum quomodocunque percusserint, non morbum modò comitialem affe ret, uerum etiam insaniam. Ex hac configuratione Luna, Saturnus ac Mer curius comitialem solum uidentur morbum, fatuitatemque illam, de qua diximus, ingeneraturi. Manauero Mercurio copulatus Grabiemque illi inurens suam, furorem etiam meditatur, mutuatus uires tropico à signo. Cuius, ut toties dictum est, maxima est praerogatiua.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
