# De rebus coelestibus 358

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/358
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/358

Si enim fuerit signum ipsum Cancer, ad praerogatiuae ius illud quoque accedet, ut Lunae domum, ut Iouis inficiat altitudinem, ut ab oppositis ipse qualitatibus, atque ab antiparistasi uehementius efferuescat: Sin Capricornus, ut ab altitudine foueatur sua, ac Saturni domum insessu exagitet, exagiteturque ab illa infectus hospitatiris ipsius hospitijque ueneno. Erit autem morbus ipse incurabilis, ni forte uenientem ad se Lunam Iupiter excipiat, Martemque irradiatione sua lecoque è superiore temperet. Quoniam autem uitio è cerebri, redundantique eius hu mectatione caduci fiunt, & qui dicuntur Lunatici, saepenumero nulla habi ta Mercurij ratione, corrupta Lunae uis à Solis aspectu maleficarumque peruerso obtutu comitialem inducit morbum, suffragio tantum domesticae hospitalitatis, ut si Luna ipsa collocetur in Piscibus, hique coeli culmen obtineant, Sol autem ad ortum constituatur in Geminis, Saturnus ad occasum in Sagittario, ad imum Mars cardinem in Virgine. Vides signa omnia bicor porea atque humana, quae tum Iouis sunt, tum Mercurij domicilia, infessu par tim maleficarum infici, partim quadrangulatione, aut oppositione tum lu minarium, tum maleficarum. Itaque configuratione ex hac tam pernitiosa & ualida, humores ipsi, quibus corpus nati ipsius coagmentatur, in cuius ge nitura haec contigerint, tam male quidem, incompositeque fermentantur, uti uitiato cerebro, uitietur & animalitas. Quae quanquam huiusmodi sunt, ut de Mercurio nulla fiat mentio, tamen Mercurij ipsius & domus utraque, & altitudo pariter corrumpuntur, hoc est Gemini, & Virgo, alterum ho roscopans signum, alterum in imo cardinans. Ad declarandam etiam signo rum ac domiciliorum uim, hoc quoque addemus, Luna ac Mercurio praetermißis. Vbi Sol partiliter horoscopabit in altero è Martis domicilijs consti tutus, si locus etiam fortunae in alterutra Martis domo repertus fuerit, Mars autem ipse in quarto constituatur loco, hoc est coelo in imo, natum insanum effi ciet. Haec autem configuratio, coelique positura diligentius consideranda est. Cum enim duo sint Martis hospitia, Scorpius atque Aries, si constituatur Sol horoscopans in Ariete, Mars imum locum obtinebit in Cancro, pars autem fortunae aut erit in Ariete, aut in Scorpio: si in Ariete, ea & exuritur à Sole, & à Marte percutitur è quadrangulo. quo fit, ut & Lunae domus & fortunae locus, qui est Lunae ascendens, male à Marte habeatur, qua è re magnum & ipsa Luna uulnus accipit: Sin fuerit fortunae pars in Scorpio, octa uum incidet in locum ab horoscopo, qui suapte natura nocuus est, nullaque horo scopo societate iungitur. Quòd si Sol horoscopauerit in Scorpio, locusque in eodem fortunae inuenietur, eundem in modum, & exuretur à Sole, & à Marte exagitabitis ex imo cardine, atque aliomo Saturni, id est ab Aquario.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
