Latin
Cap. IIII
Pontano, De rebus coelestibus 361-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IIII. Vid igitur signa, quid loca ipsa conferant, iam docuimus, quid item Lunae, Mercurijque in ijs quae ad insaniam ac furorem pertinent collocationes. Nunc ad planetarum status, conditionesque explicandas transeamus. Est autem conditio (ut dictum est) alia diurna, alia è contrario nocturna. utraque autem pollet plurimum tum in maleficarum, tum etiam in beneficarum, stellarum effectionibus.