# De rebus coelestibus 362

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/362
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/362

Nanque in configitatione comitialis morbi Ptolemaeo posita, Mars quidem nocturnus, Saturnus uero diurnus morbum ipsum exuscis tant: contrà uero diurnus quidem Mars, Saturnus autem nocturnus furo: rem, quaeque ab eo suo nomine μανιακὴ uocatur passio. In ijs enim quae tem poralem ad conditionem spectant, uel mirifice ualent contrarij conatus, quaeque à Peripateticis dicta est ἀντιπαρίστασις. Status autem planetarum hac in consideratione sic est iudicandus, ut stellae ipsae aut orientales sint, aut occidentales, aut matutinae, aut uespertinae, & (ut Ptolemaei uerbis utamur) aut ἤώσα, aut σπερίαι, rectone cursu incedant, an retrogrado, an forte cursum sistant, primamque aut secundam stationem faciant: rursumque aut orientales, matutinaeque, aut simul matutinae atque occidentales: seu uespertinae simul & occidentales, aut uespertinae & orientales. Dicuntur autem matutinari, cum antè suos ab ortu radios efferunt, quàm Sol ipse oriatur: contrà uespertinari, cum occasum post Solem ostentant sese. Matutinantur igitur, cum non multis quidem gradibus orientali in parte, mane quidem ante lucis expergiscuntur exortum, quo tempore & recto incedunt cursu, & tanquam adolescentes exultant: contrà uespertinantur, cum occaso Sole illum secutae radios suos exerunt imbelles quidem, & penè iam senescentes. Vtque de Saturno, Ioue, & Marte seorsum à Venere, Mercurioque habeatur sermo, ubi tribus Sol signis digressus ipse ab eis fuerit, hae sub mediam noctem ab oriente radiare iam incipiunt, quadrangulariter illum intuentes, oriente autem Sole culminant, quo tempore etiam pollent plurimum, propter cardinem progreßionisque rectitudinem, Solique ob quadrangulationem malonciliantur. Quae res hac in consideratione di ligenter aduertenda est. Eaedem stellae ubi centum uiginti Sol gradus, hoc est signa quatuor digressus ab eisdem fuerit, ipsi illi triangulantes sistunt iam cursus, ac Sole exoriente praecipitatae iam è coeli culmine, nonum permeant locum: Sole uero occidente tertium. Hic itaque status magno etiam in genituris studio circunspectandus est: Post hanc enim stationem & repedant obuerso motu, & non multò pòst Soli diametrantur ab opposito loco, ut exoriente quidem Sole occasum teneant, occidente uero horoscopum. quod huiusmodi quidem est. Fuerit Solis Saturnique copulatio in Arietis initio, non multis post diebus quasi Saturnus à Solis radijs liber fuerit, mane ante Solis exortum conspici iam incipiet, eaque matutinatio ma tutino ab exortu dicta. Itaque ubi ad Taurum Sol transierit, eo exoriente Saturnus duodecimo in loco ab horoscopo reperietur, qui locus est in horoscopi declinatione positus, suapte quidem natura pernitiosus, atque ad malum procliuis: occidente uero Sole Saturnus reperietur in sexto, qui lo cus exitiosus item est, atque ad malefaciendum idoneus.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
