# De rebus coelestibus 363

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/363
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/363

At culminante Sole Saturnus, nonum tamebit locum, declinantem quis? ad culmine, respicientem tamen horoscopum triangulariter. Eodem autem Sole imum, hoc est quartum locum permeante, Saturnus occupabit tertium, qui horoscopum sexangu lariter intuetur amico & grato aspectu. Post uero ubi ad Geminos Sol transierit, eo exoriente Saturnus undecimum peragrabit locum, qui & succedit culmini, & sexangulariter intuetur ascendentem locum. Sole autem occiden te Saturnus quintum permeabit locum, qui horoscopantem partem triangulariter irradiat. Eodem quoque Sole coeli medium peragrante, Saturnos in ocauo atque in Ariete constitutus reperietur, qui locus qualis sit, abunde iam dictum est. Idem Saturnus comperietur in secundo, hoc est in ascendentis signi succeßione, qui & ipse piger est, atque ab horoscopo alienus, ubi Sol in Geminis positus imum coeli cardinem permeabit. Postquam autem praeteritis Geminis Sol ad Cancrum iam peruenit, quocunque in cardine Sol constituatur, necesse est Saturnum quoque cardinari in antecedente coeli angulo: nam exo riente Sole culminabit: culminante autem illo ipse occidet: rursum occidente Sole imum ipse tenebit cardinem, quo rursum à Sole occupato ipse ab horosco po sese exeret, inuicemque hoc in statu ubique quadrangulantur. At cum ad Leonem Soltransierit, quo è loco Saturnum triangulariter conspicit, pedetentim Saturnus ipse progrediens gradum sistet, incipietque stationari. Neque enim ue rebimur (uti ab horoscopo Graeco uerbo deductum est horoscopo, & à cul mine ac turbine & turbino & culmino) sic à cardine cardinor, atque à statione stationor deducere. Quo tempore exoriente Sole in Leone, Saturnus in Ariete positus, per nonum feretur locum, culminante feretur per sextum. Rur sum Sole occidente in Leone, per tertium. In eodem item Leone Sole imum coeli locum tenente, Saturnus tenebit duodechnum. Itaque Sole gradatim procedente ad Virginem repedare Saturnus incipit, Soleque horoscopante è Virgine, Saturnus in octauo constituitur. Idem culminante Sole quintum permeat, eodem illo occidente in Virgine Saturnus secundo in loco residet, at residebit in undecimo Sole imum locum peragrante. Cum in Libram Sol peruenerit, Saturnus ei opponetur ab oriente repedans altitudini suae aduersus, nec multum aberit temporis cum occidente iam Sole, Saturnus apparere uesperi ab exortu incipiet, quae apparitio ab ipso tempore dicta est uespertina, ut à mane matutina. Quo fit, ut Sole iam occaso, Saturnus appareat ab exortu. At ubi in Scorpium se Sol transtulerit, quoni: am Sole in Scorpio occidente Taurus ascendit ab exortu, Saturnus duodecimo tunc reperitur in loco, è quo apparere uesperi euidentius incipit. Qua è re uespertinatio est dicta: & qui antea Solem praecedebat, nunc sequi tur, situsque eius mutatur, & item loca. nam in Scorpio culminante Sole, Saturnus Arietem permeans tertium locum poßidet: poßidebit uero sextum horoscopante Sole, nonum autem Sole imum coelum peragrante, duodeci mum occidente.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
