# De rebus coelestibus 366

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/366
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/366

Quòd si utraque Veneris ac Martis stella, aut his è stellis altera mascu linis in signis reperta fuerit, idem hic natus eò usque lasciuiet, incendeturque à libidine, uti transgressus honesti ac legitimi fines, effectusque in hoc ipso in continentior, & moechetur frequentius, & ad obscoena infamiaque rapiitur, ita quidem ad illa procliuis ac promptus, ut pudoris modestiaeque penè oblitus uideatur. In mulieris autem genitura, ubi haec ipsa luminaria masculinis in signis sola quidem reperientur, futuram illam portendunt & incontinentem, & in rerum Veneris usu nimiam, ut relicto fortasse usufoe mineo, transitura sit ad ea quae potius sunt marium. Itaque procax erit & petulans, & oculis, gestuque prae se feret libidinem, uersabiturque in ganeis, incensa adeò, ut foemineo abutens sexu etiam crissetur. Si & illud quoque accesserit, uti Mars Venusque similiter uterque masculescant, aut eorum saltem alter. Hoc tamen intererit, quòd si Venus sola masculescet, haec ipsa clancu lum à muliere patrabuntur. Sin Mars calcato pudore, ruptisque naturalis legis uinculis, seque, pudicitiamque suam ita diuulgabit, ut nullam famae suae rationem habere prorsus intelligatur. Verum hac ipsa de re melius fortasse consultum fuisset, nihil omnino dixisse, propter rei turpitudinem. Secus au tem in uiri, aut mulieris genitura, luminaria ubi foemineis in signis ambo reperientur, mulier enim sexus sui naturam sequetur ac legem, qua in re forte erit blandiuscula ac lasauior. At uir prolabetur ad ea potius, quae praeter naturam sunt, atque ad multebria patienda, mollis ipse, atque effoeminatis moribus. Quòd si Venus quoque & ipsa foemineo in signo constituta fuerit, eadem haec mulier & adultera erit, & pudicitiam habebit in propatulo suam: &, ut inquit Salustius, uiros petet saepius, quàm ut petatur à uiris, ad obscoenos atque illegitimos Veneris usus ubique prompta ac parata: omni denique flagitij genere hac in parte cooperta. Vir autem cinaedus ac pathi eus futurus est, quique mulieris munus obeat in abutendo sexu, clanculum tamen, ac furtim. Sin uero & Mars foemineo constituetur in signo, accedens socius & ipse luminaribus, uterque pariter & uir & mulier praeter sexus ac naturae legem impudentißime, audacißimeque sese habebunt & in agendo & in patiendo, palàm etiam ob ea expositi hominum conuicijs, ac maledicentiae, ut qui omni è parte impuri, contaminatique habeantur. Erunt autem haec ipsa flagitia magis minusue opprobriosa, ac diuulgata pro statu Veneris ac Martis tum orientali matutinoque, tum occidentali, ac uespertino. Siquidem ambae stellae orientales ubi fuerint ac matutinae. uirilem ad usum, eiusque diuulgationem permultum adijcient, foedioremque inurent notam, & abutendo masculino sexu, & contemnenda fama. Oc cidentales uero ac uespertinae in ijs quae mulierum sunt, quaeque foeminei coitus, ac secundum naturam, compressius tamen atque occultius idem hoc praestabunt. Omnino autem hoeoae Martis configurationes diuulgant, uespertinae potius occulunt.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
