# De rebus coelestibus 369

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/369
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/369

Hae autem locorum constitutiones signorum conditiones ac qualitates, erraticarumque mixturae commotionibus, atque exagitationibus suis mentem sic uersabunt, ut animum ac uoluntatem ad se trahant, impellantque ad obscoena, atque flagitiosa, concubitusque nefarios. Futuri autem molles sunt ac cinaedi, qui geniturae tempore Venerem, Martem ac Saturnum simul in deiectis habuerint ab horoscopo locis, foemininisque in signis collocatos. Qua in collocati que si contigerit Venerem meliuscule se habere, clanculum uitium ipsum pa thabitur. Eadem Venus foeminino in signo, septimoque ab horoscopo in loco cum Saturno simul posita, mares decernit cinaedos, si Mars, si Sol, si lupiter ac Luna, si unà hi omnes per deiecta ab horoscopo ferantur loca. Qua in configuratione si louem contigerit, reliquis ita, ut dictum est, constitutis, aut horoscopum tenere, aut culminare in edito, haec ipsa mollities & autoritatem illis comparabit apud principes uiros, & munerum administrati onem & gratiam. quando uitium hoc ferè in principum illustratur aulis, quibus amplas quoque diuitias adijciet Luna, si reliquis cum loue simul erraticis, deiectis in locis agentibus, ipsa aut horoscopabit sola, aut culminabit. Et illi quoque futuri sunt cinaedi, tamen haud diuulgati, in quorum ge nituris Venus ac Mars foemininis in signis constituti, aut è quadrangulo, aut opposito è loco se impugnabunt. Eadem labe afficientur, in quorum ge nituris Venus cum Mercurio in Martis, aut Saturni domo reperta & Mar tem ipsa, & Saturnum hospitio suo accipiet, quemadmodum & ipsa mutuo accipitur. Foedabuntur eadem quoque nota, non tamen palàm & peruulgatè, quorum horoscopus foemininum fuerit signum, ipsa autem Venus cum Saturno pariter aut radijs occuletur Solis, aut inuicem quadrangulabuntur, Luna ipsa foeminino insigno constituta. Quod si Venus, Saturnusque matutinum facient exortum, nota ipsa futura est publica, atque eò uulgatior, si uespertino ab exortu Mars aut quadrangulabitur illis, aut diametrabitur. Laborabunt eodem etiam morbo, in quorum nascentium occasu venus, Saturnusque simul constituti Lunam è quadrangulo percusserint, aut in Ari etis facie, aut Leonis constitutam, aut forte in Taurifacie, seu Capricorni. Eadem item mollitie afficiet. Venus in Tauro, Leoneue, seu in Virgine, aut Capricorno posita, si à Marte tamen ac Saturno qualicunque fuerit radiatione conspecta. Idem quoque Venus efficiet in septimo ab horoscopo lo co posita, suis quidem in finibus, dum tamen nocturna in genitura Luna du odecimum, aut sextum peragret locum, in diurna uero Sol, atque in Veneris ipsius finibus constitutus.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
