Latin
Cap. XX
Pontano, De rebus coelestibus 37
Unproofread scanNot analysed yet
Vae uero signa neque ex oppositis locis, neque triangulariter quadrangulariterue, neque è sexangulo sibi configurantur, adhaec quae neque praecipiunt, obediuntue inter se, item quae se nequaquam uident à partibus aequè distantibus, neque etiam audiunt, ea cum nulla inuicem fami liaritate atque societatis genere coniungantur, Aliena dicta sunt, atque incon iuncta, quodque se non uideant, Auersa, Graecè sunt, ut dixi, ἀσύνδετα. cap. XXII. De Decurijs, seu Decanis. Vnt &aliae quaedam familiaritatis atque coniunctionis species, de quibus deinceps dicendum relinquitur, &primo quidem de Decanis, ut Graeci uocant. Omnis enim haec constitutio eò spectat, ut singillatim de planetis, id est, quid singuli planetae singulis in signis, signorum mue partibus collocati portendant, sententia ferri poßit. Cum igitur una &eadem domus pariat in ciuitatibus coniunctionem eam scilicet per quam qui ex eadem domo sunt, domestici dicuntur &fami liares: hanc etiam ad similitudinem planetae ipsi dicuntur habere domos pro prias, id est, signa quaedam adeò sibi conuenientia, ut in ijs constituti, perinde ut patresfamiliarum in domibus imperent proprijs. Est igitur inter signa &erraticas stellas etiam genus hoc coniunctionis praecipuum quidem, maximeque obseruandum. Ac nihilominus quogiam permixtae qualitates sunt, quemadmodum inter ciues ipsos aliae atque aliae sunt coniunctionis ac beneuolentiae species, sic etiam inter signa planetasque usuuenit, ut alias quoque ob causas simul concilientur. Atque ut in ciuitatibus, quoniam &ipsae quoque distributae in partes sunt, tum uicinia eadem, decuriaque, tum etiam tribus de uincit ciues inter se, eodem pacto singula signa distribui placuit in regiones treis, ut singulae decem essent graduum, unde sunt δέκανοι à Graecis appel lati. Nobis placet appellare Decurias, tum ne peregrino utamur nomine, cum habeamus nostrum, quanquam &illud uideri nostrum potest, tum ut ciuilem constitutionem sequamur. Nam &urbs Roma non in centurias mo dò, uerumetiam Decurias fuit diuisa, unde à Decurijs dicti Decuriones. Singula igitur signa cum sint in treis Decurias distributa, singulae quoque Decuriae habebunt Decurionem suum, cuius distributionis hic ordo atque haec tradita est à maioribus regula, de qua Ptolemaeus in libris Apotelesmatum nullam, ut ego uideo, tradit praeceptionem, tametsi de ipsis Decanis mentionem non semel fecit. Arietis primos decem gradus, primamque decuriam Marti ascripserunt, secundam Soli, tertiam Veneri.