# De rebus coelestibus 370

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/370
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/370

Idem hoc Venus patrabit, quoties geniturae dominatum sortita, foem: ninoque in signo cum Marte collocata deiectos ab horoscopo locos tenuerit, atque à Saturno masculinum signum tenente quadrato ferietur aspectu, si & illud quoque accesserit, ut Luna etiam per diecta feratur coeli loca. Et animum simul & corpus foedabunt libidinis impuritate Venus, Sa turnus, & Luna pariter occasum sortientes, si Mars imo illis è cardine radios suos impegerit. Quòd si Iupiter & illis ad occasum, & huic ad imum quadrangulabitur, ad caetera impuritatis opprobria illud addet, ut puerorum quoque natus ille contaminetur amoribus, ac nihilominus propter locum septimum uxorem quoque impurè cognoscet: adeò ex omni parte & mollis & impuris futurus est, atque à uiro alienus. Tradit Iulius Maternus, omnem libi dinis impuritatem, postremamque corporis effoeminationem, decerni à Luna Soleque in Capricorno, aut Tauro, aut in Ariete Leoneue ita quidem horoscopantibus, ut in eorum signorum aut facie constituantur aut dorso. In omni etiam genitura Lunam in cauda Leonis inuentam, id est, in trigesima eius parte, cinaedos efficere: in facie uero eiusdem Leonis, itemque Capricorni, Arietis ac Tauri libidinosae impuritatis genus omne decernere. Arietis autem ac Ca pricorni faciem sexta septimaque simul pars constituunt, Tauri uero ac Leonis tertia, quarta, & quinta Leonis item & Capricorni dorsum tres simul partes constituunt, hoc est, uigesimaprima, uigesimasecunda, & uigesima tertia. Eiusdem Materni uerba sunt haec. Capricorni sexta & septima po nuntur in facie: octaua, nona, & decima quae sunt, per ordinem in ore Capricorni constituuntur. In ijs partibus quae sunt in ore Capricorni si quis ha buerit Lunam, licet illa sit beneuolarum testimonijs adornata, impuro ore uiros faciet, muliebris libidinis labe pollutos: mulieres uero, si in his partibus habuerint Lunam, omni erunt impuritatis uitio possessae. Haec Naternus. Quod reliquum est Arietis dorsum constat ex his ordine suo partibus, hoc est uigesimatertia, uigesimaquarta, & uigesimaquinta, Tauri ue ro è sextadecima ac decimaseptima. Labefactabit autem tum uiri, tum mulie ris impurißimum & os & animum Venus cum Mercurio in decimanona Arie tis parte sita. Eadem ipsa Venus in trigesima cuiuscunque signi parte posita, si partiliter aut quadrangulabitur Lunae, aut diametrabitur eidem: simi li ratione in ultima cuiusque signi parte posita, eandem decernit impuritatem, clandestinam tamen: quae quidem futura est uulgatißima, abrupto omni pudoris freno, si domini signorum, in quorum postremis partibus Luna Venusque constituuntur, qualicunque easdem radiatione respexerint. His in corfigura tionibus uidere licet, à Martis stella libidinis excitationem, à Saturno turpitu dinem, atque impuritatem coitus portendi, à Mercurio fieri utrique additamentum, cum diuulgatione & infamia. Quid quòd Venus undecimum ab horoscopo locum nacta, culminisque in succeßione cum Saturno collocata, si alterum è domui lijs eius horoscopet, & cum eo lupiter, Mercurius ac Luna pariter ad hos ferantur, Mars uero imum coeli cardinem teneat foeminino in signo positus incestos decernit, nefariosque concubitus cum matre nouercamue, aut cum materteris.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
