Latin
Cap. IIII
Pontano, De rebus coelestibus 371
Unproofread scanNot analysed yet
Cum sororibus autem, ubi Venus in imo cardine constituta Lunam partiliter intuebitur in ipso coeli culmine peragrantem. Forsitan &sororem sibi matrimonio inunget, atque hoc nomine, ut poëta inquit, culpam praetexet. Itaque diligenter admodum uidendum est, num Luna in ortus sui configuratione feratur ad Venerem, &à quibus etiam stellis aspiciatur: ex hoc enim accessu progreßioneque coëundi, usus praeposterus summa cum intemsperantia infamiaque decernitur, forsan &uiolenta atque opprobriosa mors. Etenim ubi Luna sic ad Venerem feretur, uti diurna in genitura cardinem teneat, uti Mars uel culmen occupet uel occasum, uix fiet quin incestum ob ipsum infamis mors contingat, ferroque illata. Haec autem genitura si fuerit mulieris, ea utinam id euitet, ne aut cum fratre comeat, aut fratris filio, aut cum patruo, siue patrui filio, aut cum priuigno, aut ex affinibus aliquo: Sin uiri, ne is aut sororem cognoscat, aut sororis filiam, neue patrui uxorem, aut filij, aut priuigni, aut ne forte noueream, aut quam pater habeat in delitijs. Quid quòd aut nouercis iungetur, aut matribus natus ille, in cuius genitura Venere ac Ioue in Saturni aut domo, aut finibus pariter constitutis, ipso etiam Saturno à Ioue mutuo accepto, in eius seu hospitio, seu finibus Luna &Mars pariter quadrangularibus illos radijs impetiuerint. Cui configu rationi si Mercurius quoque accesserit, timenda est aut filiae, aut priuignae corruptio. Forte etiam non aberit, quin filius aut matrem noscat, aut nouer cam, aut filia iungatur patri, ubi Luna cum loue, Saturno &Marte in do mo fuerit Saturni inuenta. Et cum matre, &cum filia naturae uidetur iura polluturus, in cuius genitura Venus, Luna, &supiter aut simul cardinabun tur, aut ipsis è cardinibus inuicem se diametris, quadrangulis ue irradiationibus affligent, dum tamen Saturnus omnes pariter radiatione aliqua uer berabit. Latebit tamen facinus tam nefarium, si Venerem duntaxat ac Lunam Saturnus conspicabitur. Quae genitura ubi mulieris fuerit, ac Lunae locum Sol subierit, in ea configuratione mulier haec &patrem uidetur, &filium cognitura. Mulier &illa cum patre consuescet, quae in lucem dum prodijt, Venerem in Iouis habuit finibus, in finibus uero louis Vene rem, Martem autem utranque stellam è quadrangulo diametroue intuentem. Fratres &illi nefarie, polluenterque sese cognoscent, qui nascentes So lem, Lunam, Venerem ac Iouem simul copulatos, aut Soli ac Lunae coeuntibus, Venerem ac Iouem quadrangulantes fortientur, ita tamen ut com mutatis finibus, Iouis fines venus, Veneris autem fines Iupiter poßideat. Omnino autem Lunae Venus in natiuitatibus aut copulata, aut quadrangulo illam contuta, nefarios decernit coitus, nec puerorum modò amores, uerum qui cognationis ac sanguinis iura polluant. Praesertim ubi copu lationes ipsae quadrangulationesque in bicorporibus signis, solstitialibus ue contingent. Non temere igitur à ueteribus traditum est, Lunam Veneremque liuore quodam se mutuo insectari.