# De rebus coelestibus 372

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/372
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/372

Abhorrebunt à foemineo coitu, quorum in natiuitatibus Venerem Saturni fines occupantem nulla penitus stella intuebitur, solam quidem, aliarumque à stellarum omnium conspectione desertam, Luna tamen ipsa in Leone, aut Virgine, aut in Capricorno Saturni fi nes poßidebit. Sunt autem ultimae cuiusque signi partes maleficis attributae. Haec nos ab antiquis tradita scriptoribus referimus, quae quidem suas habent omnino causas: Sed nec uideri uolumus, dum rationem singulorum consecta mur, detrahere obseruationi. Ipsi meminimus Florentino à praetore publi ce affectum supplicio fabrum lignarium, qui filiam uxoris loco plures iam annos habuisset. Intelleximus & Neapoli agentes annis superioribus, Panhormi in Sicilia delatam praetori à filio suo matrem, cum quo illa in tenebris saepius sub alterius specie consuesset, tandemque cognitam abominatus filius ad praetorem illam, ut dictum est, detulit. Temporibus nostris Pontificem Maximum, secutum fortasse Lothi exemplum, de quo Hebraicis in historijs fit mentio, filiam suam & cognouisse, & grauidam fecisse opinio est & aulae totius, & urbis Romae uniuersae. De quo tamen parcius, propter sedis Pontificiae maiestatem, in qua tot sanctißimi sacerdotes, tanta cum integritate, &, penè dixerim, diuinitate & olim sedere, & ut mihi persuadeo, etiam sedebunt. Libri decimitertij de rebus coelestibus finis. IOAN. IOVIANI PONTANI AD PAVLVM PRASSICIVM DE REbus coelestibus liber quartus decimus.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
