Latin
Cap. 1
Pontano, De rebus coelestibus 375-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 1. Vrsus latitudinem hanc omnem, de qua diximus, atque hunc ipsum terrarum orbem ab aequinoctiali linea, ortu, occasu, atque à septentrione comprehensum alia ratione dimensi sunt, septemque in climata, ducto inde nomine, quòd ab aequinoctiali fiat tractu in septentrionem ascensio, distinxere. Ac primum quidem spatium ipsum, quantum maximum ac uastißimum illud est, ipsamque omnem latitudinem una ac uiginti lineis partiti sunt, suam in unaquaque distributione rationem secuti. Deinde ab ipsius aequinoctialis lineae punctis, idest ab ori ente atque occidente coeli cardine, aequo digreßi tramite, primum clima, mundique acclinationem ita constituere, horarum quoque aduertentes spatia, uti cum sub aequinoctiali ipsa linea duodecim semper horarum dies pariter ac noctes essent, primum ipsum clima eò usque prolatauerint, quòd maximus qui dem dies tredecim integris constitueretur ex horis. Quodque plaga haec Meroën, notam ac maxime claram insulam peruaderet, quae à Nilo, Astaboraque fluminibus efficitur, διαμεροῖς à Graecis est dicta: nobis eam appellare Meroensem placet. Caeterum cum inter unumquodque clima ab initio eius ad exitum interlabatur horae dimidiatae tempus, uisum est priscis auto ribus, ac praesertim Ptolemaeo, quo spatium ipsum temporis appareat distin ctius, intersecare singulas plagas singulis aequidistantibus lineis. Partitus est autem omne illud tempus horae dimidiatae in quadrantes duos, id est in duplices, ut hodie loquuntur, quartas. Quodque ab aequinoctiali linea, quae duodecim semper est horarum, fiat digreßio ad horas tredecim, quod primae quidem plagae tempus est, interiecit lineas tres, quarum prima, aequinoctialique quamproxima horarum esset duodecim, &quartae alterius horae partis: secunda quae esset horarum duodecim &alterius dimidiatae: 376 IOV. PON. DE REB. COEL. LIB. XIIII. tertia quae ad horas duodecim ac dimidiatam alteram adijceret etiam quadrantem partem, qua ratione linea quarta, quae primam claudit acclinatio nem, existit horarum tredecim integrarum.