# De rebus coelestibus 376

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/376
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/376

Capit autem aequinoctialis linea ab ortus Solaris cardine principium, qua parte ginarum in Indico ma ri sinus incipit, hoc est à Satyrorum post Ichthyophagos promontorio, au ream inde pertransiens Chersonesum, oppidumque eius Calipolim ac fluuium Attaban, indeque per Indicum excurrit pelagus, gertingitque Tabrobanam insulam, Azanum tranans flumen, oppidumque mediterraneum Na gadimam, & Nubartam, quod est in ora maritima: ac rursus in Indicum irrumpens mare Aethiopiam inde intersecat, dirimens interiorem Aethiopiam ab ea quae est sub Aegyptum, perque Azaniam feracem elephantorum regionem profecta, itemque per Struhiophagos, scindit Coloan paludem ac Pyleos mon tes, secundumque Arangam montem digressa interiorem Libyam interiore ab Aethiopia diuidit, uastamque illam latitudinem, quae albos gignere elephantos traditur, permeat, donec ad alios peruenit Ichthyophagos, qui sunt in ea parte Aethiopiae, ad illumque oceani sinum, qui ab antiquis Hespe rius dictus est, regioque ipsa Hesperia uocata, unde à Graecis ἔσπερι αὶ dicuntur stellae, quae nostra lingua sunt occiduae aut uespertinae. Quo sinu tem pestate nostra ab Hispanis enauigato, occupatis insulis, quae Fortunatae olim, nunc Canariae ab illarum dicuntur maxima, loca permulta adaperta sunt antea quidem ignota nostris hominibus. Ab hac igitur linea digreßi in septentrionem, orbem hunc nostrum una & uiginti (ut dictum est) lineis secuere. Primae itaque plagae, & ut Graeca loquamur appellatione κλιματι, tan tum attribuere terrarum ac marium, quantum lineae quatuor com plectuntur, id est quousque dies in tredecim integras excrescat horas. Ac prima quidem & secunda linea attribuenda fortasse esset aequinoctiali tractui, quo septem cli matum unumquodque uarietur horae dimidiatae spatio. Nos tamen uniuersum tractum ab aequinoctiali linea usque ad quartam, primae plagae attribuemus. Libri decimiquarti de rebus coelestibus finis. IOAN. IOVIANI PONTANI DE LVNA LIBERSAD AEGI

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
