# De rebus coelestibus 378

Pontano, De rebus coelestibus, DIVM EREMITAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/378
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/378

Et dum naturali disciplinae, dicendique facultati consulimus, uetustißimi philosophi, eiusdemque optimi uiri nomini ut detrahamus, absit ab ingenio institutisque quamlongißime nostris. Docuerit itaque uir Samius, & bonus & doctio uir, Italiam primus, institueritque nostrateis homines non ad disciplinas modò, uerum ad religionem ac dei cultum, fueritque auditor eius Pom pilius rex, dum nos ab insita moderatione, prosecutioneque, uel admiratione potius maximorum ingeniorum minime recedamus. Nec tamen Saler: nitano illo instituto desinamus aut eloquentiae physicas res adiungere, aut rebus ipsis naturae explicandis ornamentum & comptum. Ne te igitur pi geat coelesteis inter cogitationes tuas, studiaque diuinarum rerum, Christianaeque religionis confirmandae atque illustrandae, nostratia haec legere, quae sunt de Luna, corporisque eius maculis, quibus legendis, quòd pleraque phy sicorum quorundam aduersentur opinioni, satis scio te magis admiraturum esse inquisitionem de ea re nostram, quàm arbitraturum nos uel liuore aliquo, uel maledicendi studio incitationeque ad haec ipsa tractum, quippe qui ueritatis indagandae gratia moueamur, non odio, minime uero aut inuidia impulsi, aut insectandi cupiditate, aliorumue gloriae detrahendi. Vnam Aristoteles minorem esse Solem ait, secundumque ab illo locum obtingre, atque autoritatem tum caloris, tum lucis. Cumque calor, et Solaris quidem calor, generationis prima sit atque appositißima causa, nimirum Luna secundo illi succe det in loco, quando minor ea Sol à maximo rerum naturae indagatore iudicatur. Itaque nec me ipsum puduerit uicariam esse eam Solis dicere, & in calfaciendo genitalem ad operam & illuminandis nocturnis tenebris, luceque terris subministranda. Ipsam tamen suapte natura opacam esse docent menstrui eius discursus, illuminationisque quotidiana uarietas: quippe quae pro recessu aut accessu ad Solem suo, nunc corniculata appareat, nunc dimidia: modò autem tumentior, modò perquam plena: haeque uarietates formae bis illi accidant singulis mensibus, bis etiam contingat, nullam uideri, paulò ante quàm Soli congreditur: & postquam ab illius coitione digressa, nouam cursus auspicatur rationem. Itaque ueteres Graeciae poëtae non ab re finxerunt sub Apollinis ac Dianae nomine, fratris eos inter se ac sororis uinculo iungi. Quòd igitur suapte natura opaca sit, Solaribusque à radijs pro interiecta intercapedine illustretur. Lunam plerique Latinorum dictam uolunt, tanquam luce lucentem aliena, cum lumine cassa sit proprio. Cui opinioni etsi assentiendum uidetur propter scriptorum autoritatem ac temporum, tamen, quòd ea fortasse ambitiosior est, nobis magis placet, nocturna ab illuminatione Lucenam initio uocitatam, post uero subtracta syllaba, quod compluribus in dictionibus usuuenit, pro Lucena Lunam in ore hominum percreguisse, nomenque ipsum integrum siue Iunoni siue Dianae, una tantum commutata litera permansisse.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
