Latin
DIVM EREMITAM
Pontano, De rebus coelestibus 379
Unproofread scanNot analysed yet
Lucere tamen eam dimidiam ubique ratio ipsa docet. Semper enim dimidium corporis eius Sola expositum esse illustrationi ita constat, ut ex integris dimidijs, altero semper luceat, qua in Solem prospectat: altero, qua uidelicet parte illi aduersatur, opacet. Nam corniculatam cum intuemur inferiore quidem à parte, tunc uero à superiore pertumescit, ut corniculatio illa inferior superiori coniun cta tumori dimidiationem integram Lunaris corporis impleat. è contrario cum inferius intumescit, superius insinuat cornua. Cumque mortalibus lucet dimidiata, quae tamen quarta pars eius pro obtutu nostro est, altera quidem pars, quae integram dimidiationem constituit, lucet immortalibus: &cum nobis nulla quidem cernitur, illis existit plena, hoc est ex dimidio toto superiori à parte illuminatur: cumque illis nulla, nobis prorsus est plena. Quo fit, ut uarietas illa figurarum è discursu eius existat ad oppositam nunc Soli regionem, nunc rursus ab opposita regione ad Solis congressum. Non desunt tamen, qui asseuerent Lunam ipsam ubique lucescere dimidia plus corporis sui parte, quòd ea natura sit corporum illuminantium, cum longè maiora atque corpulentiora sint: quae uero illuminantur, minora. Quod nos ipsi minime quidem inficiamur, sed aliam potius sequendam in ijs esse rationem ducimus. Quam tamen antequam explicamus. Reliqua desiderantur.