# De rebus coelestibus 381

Pontano, De rebus coelestibus, P. SVMMONTIVS LECTORI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/381
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/381

potitißimam reor esse causam, cur nouem ille Musarum nominibus libros suoos inscripserit, quasi ipsa operis inscriptione apud posteros id testatum relilinquere cuperet. Nam & temporibus non omnino repugnari potest, & Musis aliquanto etiam liberius, ut scitis, loqui concessum est. Sed de hocc licet alij quoque suum afferant iudicium, nihil enim obsisto. Satis feci, ut copinor, cupiditati uestrae: quòd si breuior fortasse sum, quàm erat uestruum utriusque auiditas, id occupationibus meis attribuatis. Ad haec & Laaurentij nostri, & Herodoti ipsius laudes maiores multo sunt, quàm ut eas breuis epistola complectatur. Reliquum est, ut uos ad legentis historias adhorter, ex quibus si animi quaeratur uoluptas, , non est unde maior percipi poßit: si uitae commoditas, haud fermè inuenietur, ubi plura melioraque exempla reperiantur. Valete, Neapoli, Calendis Ianuarijs. An. M. CCCC. LX. PONTANI EPISTOLA, QUA DE VETErum libris iudicat, per Actium Syncerum inuentis e Hanc ne sine dolore legas, altimam lector scias, post innumerabiles alias, quas tum publicis, tum priuatis de rebus, immortalitate dignus uir ille olim diuinitus scripserat.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
