Latin
Cap. XXIIII
Pontano, De rebus coelestibus 40-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXIIII. Nomni ciuilis iustitiae distributione ea esse solet regula, ut singulis ciuibus eadem mensura metiendum non sit, siquidem &aetatis &familiae, &rerum gestarum ratio habenda est. Quocirca gradus quidam honorum ac magistratuum consti tuti sunt. Neque enim ciuilia munera debentur omnia omnibus, uerum alijs alia, &ijsdem ipsis alio atque alio tempore. Similis tum ratio tum regula di uidendorum finium seruata mihi uidetur inter planetas, cum &altitudinis &triangularitatis, &domicilij ratio prorsus sit habita, praeferaturque alti tudo triangularitati, &utraque simul domicilio, ac planeta, cui in eodem signo duarum praerogatiuarum sors obtigisset, anteponatur ei qui una tantum utatur praerogatiua.