# De rebus coelestibus 40-2

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/40-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/40-2

Cap. XXIIII. Nomni ciuilis iustitiae distributione ea esse solet regula, ut singulis ciuibus eadem mensura metiendum non sit, siquidem & aetatis & familiae, & rerum gestarum ratio habenda est. Quocirca gradus quidam honorum ac magistratuum consti tuti sunt. Neque enim ciuilia munera debentur omnia omnibus, uerum alijs alia, & ijsdem ipsis alio atque alio tempore. Similis tum ratio tum regula di uidendorum finium seruata mihi uidetur inter planetas, cum & altitudinis & triangularitatis, & domicilij ratio prorsus sit habita, praeferaturque alti tudo triangularitati, & utraque simul domicilio, ac planeta, cui in eodem signo duarum praerogatiuarum sors obtigisset, anteponatur ei qui una tantum utatur praerogatiua.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
