# De rebus coelestibus 40

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/40

Cancri primae partes numero sex Martis finibus ascriptae sunt, septem quae has sequuntur lo uis, post has alterae item septem Mercurij, ad haec aliae quoque septem Vene ris, tres ultimae Saturni, Leonis quae primae sunt sex partes ascribuntur Sa turno, quae sequuntur septem Mercurio, quae post has numerantur sex Veneri, quae alterae sex Ioui, quae reliquae sunt quinque Marti. Virginis fines hoc ordine ac numero distinguuntur, primae septem partes annumerantur Mercurij finibus, sex quae statim sequuntur Veneris, quae dehinc quinque Iouis, quae dehinc sex Saturni, quae reliquae sunt sex Martis. Librae primae sex Saturni, quinque statim insequentes Veneris, quae subsequuntur octo louis, quae post has sequuntur quinque Mercurij, reliquae sex Martis. Scorpij sex primae sunt Martis, insequentes octo louis, quae post sequuntur septem Veneris, quae deinceps sex Mercurij, tres ultimae Saturni. Sagittarius partes suas hac planetis ratione distribuit, primas octo Ioui, sex quae statim sequuntur Veneri, quae deinde sequuntur quinque Mercurio, sex insequentes Saturno, ultimas quinque Marti. Capricorni partes diuiduntur hoc modo, primae sex dantur Veneri, alterae sex Mercurio, septem subsequentes Ioui, quae has sequuntur sex Marti, reliquae quinque Saturno. Aquarij primae sex sunt Saturni, alterae sex Mercurij, octo insequentes Vene ris, quinque Iouis, reliquae quinque Martis. Piscium primae partes octo nu mero sunt Veneris, sex insequentes louis, alterae sex Mercurij, aliae item sex Martis, quatuor reliquae Saturni. Atque hic quidem ordo ac numerus diuidendorum per singula signa finium à Ptolemaeo proditus ac probatus est. Nos rem hanc ut difficilem nec satis notam aperire enucleatius tentabimus. Atque eo magis, quod alijs ampliores, arctiores alijs fines ascribuntur, ut non satis aequa uideri distributeo ipsa queat. Si enim aequis è partibus facta esset inter quinque crraticas stellas finium diuisio, sex tantum partes cuique in sor tem ceßissent: quod secus quidem accidit, cum uideamus nunc pauciores par tes, ut quatuor, ut quinque, nunc plures, ut septem, ut octo, alij atque alij distributas esse. Ratio de numero & ordine finium.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
