# De rebus coelestibus 41

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/41

Qua è re factum est, ut pro seruanda praerogatiuarum aequabilitate, finium ipsorum inaequalis numerus sit in distribuendo seruatus. Neque enim aliter iuxti atque aequi recta ratio teneri poterat. Exquiramus igitur primo loco fines Arietis, hoc signum Martis domus habetur: eiusdem signi triangularitas est Iouis, triangularitas autem praefer tur domui, quoniam ea trium simul signorum amicitiam & foedus consengit. Iure igitur Marti Iupiter praeponitur, iure ut honoratiori primus finium locus conceditur, praesertim cum sit natura Iouis benefica & saluta ris, contrà Martis noxia & perniciosa. Datur hinc secundus locus Veneri, quoniam post Arietem Taurus incedit. Sunt enim tria simul signa capi enda, uidendumque quam quis praerogatiuam in tribus his signis, aut in ipsorum aliquo retineat. Tauri domina est Venus, eadem etiam domina est Tau rinae triangularitatis, quocirca secundus finium locus iure Veneri concessus est. Cur autem Ioui sex, Veneri octo partes ascribantur, praetereundum non est. Nimirum Ioui sex debentur propter aequabilitatem distributionis. Singulis enim quinque planetis in signo quolibet sex debitae sunt partes: quinquies enim sex ubi produxeris, triginta partes, id est signum unum aequis portionibus constitues. Huic pars una addenda esset, propter triangu laritatem, septem ut essent partes. Sed Venus quae statim sequitur, duplici munita praesidio domus ac triangularitatis, eripit ei partem illam quam si bi ipsa iure uendicat, duae nanque praerogatiuae uni praeferuntur. Venus igitur ut una è quinque erraticis accipit sibi partes sex, ad quas addit partes duas iure domus ac triangularitatis, quarumolteram Ioui eripit habenti unam tantam praerogatiuam. Habet igitur ob has ipsas causas Iupiter par tes sex, Venus octo. Sed cur non Venus sicuti partium numero praecellit, or dine etiam Ioui antefertur? An quia Iupiter cum Arietinae sit triangulari tatis dominus & maxime beneficus, ordine praeferendus est Veneri? quae nec adeò benefica est, & triangularitatis iura in Tauro subsequenti signo exercet, non autem in Ariete. Est enim in suo quàm in alieno praetorio magistratus quisque honoratior. Quia uero post Taurum sequuntur Gemini, in qui bus Mercurius duplicem habet domus ac triangularitatis praerogatiuam, idcirco tertius finium locus Mercurio attributus est. Ad sex igitur partes illi debitas, ut uni è septem erraticis addita est pars una, ut essent Mercurij fines è partibus septem. Praefertur ei Venus & ordine & numero, quia Taurus cu ius Venus est domina, Arieti coniungitur, connexius autem uinculum est uicini quàm tribulis. Praefertur ipse Ioui numero partium ob duplicem praerogati: uam, Iupiter ei ordine, quia beneficus & triangularitatis Arietinae dominus est. Sequuntur Martis fines, quoniam in Ariete domesticam habet iurifi ditionem. Praeferuntur autem ei Iupiter, Venus, & Mercurius, quoniam triangu laritas praefertur domui, & duae praerogatiuae uni anteponuntur.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
