# De rebus coelestibus 42-2

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/42-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/42-2

Cap. XXV. De finibus Tauri. Ed Arietis finium distributione explicata, Tauri quoque distributionem exequamur, eadem ratione tertium ab eo signum perquirentes, ut intelle gamus quis domicilij, quis triangularitatis atque altitudinis praerogatiuam in tribus ipsis signis obtineat. Cum igitur (ut dictum est) domicilij ac triangularitatis hu ius Venus sit domina, duplicis praerogatiuae ratione duas ad sex illas sibi de bitas partes adiunxit: quinetiam quod benefica est, iure in signo suo praelata est Mercurio, ac primum locum sortita. Iure etiam secundus locus concessus est Mercurio, cum in secundo & succedenti signo domus ac triancularitatis teneat praerogatiuam, quamobrem ad sex illas unam sibi arrogauit, ut Veneri octo, Mercurio septem sint partium fines ascripti.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
