# De rebus coelestibus 45

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/45

tamen partes tantum sex, quoniam in Virgine Venus deijcitur: quartus lo ui, iure triangularitatis, quod habet in Leone, quam ob causam uidetur Ve neri anteferendus. Etenim triangularitas praefertur domui: nihilo tamen minus Venus ipsa triangulare ius exercet in Virgine. Sunt enim Virgo & Taurus ex eodem triangulo. Ipse etiam Iupiter sex tantum partes sibi è Leo nis desumpsit partibus. Vitimus locus è quinque constans partibus relictus est Marti, cui pars à Mercurio ablata est una propter ius altitudinis & triangularitatis eodem in signo. Quid autem causae est cur in domo Lugae Marti, in Solis uero domo primus Saturno concessus est locus? An quia Mars & Luna sunt nocturnae conditionis, Sol & Saturnus diurnae? qua è re non parua familiaritas conciliari uidetur. Definibus Virginis.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
