Latin
Cap. XXXII
Pontano, De rebus coelestibus 46-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXXII. Agittaris partes octo quae primae numerantur, Ioui sunt attributae, propter domum ac triangularitatem. Sex quae statim insequuntur partes Veneri, propter ius triangularitatis, quod habet in Capricorno, qui succedit Sagittario. Quinque deinde Mercurio, propter triangulare ius in Aquario, qui succedit Capri corno. Sex pòst insequentes Saturno, ut Capricorni &Aquarij domino, quamobrem nulla facta est ab eo partium ademptio, ut tametsi ob ius trian guli fit ei praelatus Mercurius, integrum tamen ipse retinuerit partium nu merum, quem Mercurius non retinuit, satis habens quod praelatus illi fuerit. Vltimae partes quinque numero Marti ascribuntur, habenti in Capricorno al titudinem: ob quam Saturno praeferendus esset, nisi ius ipsum Saturni gemi naretur, cum &Capricorno &Aquario imperet: esset etiam Mercurio praeferendus, sed communis Mercurij natura Martis maleficentiae antefertur. Siquidem Mercurij insita uis ad bonum quàm ad malum non minus est accommodata. De siDefinibus Capricorni.