# De rebus coelestibus 46

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. XXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/46

sunt attributae, propter iura domus ac triangularitatis. Quae post has octo numerantur, Ioui debentur ut maxine benefico, & habenti in Sagittario, qui statim succedit, triangularitatis ac domicilij iura: est autem praelatus ei Mars, quoniam iura Martis sunt in ipso Scorpio, Iouis autem in succedenti signo. Post fines louis, partes septen Veneri decretae sunt, ut beneficae ac retinenti triangularem iurisditionem in Capricorno, qui est à Scorpio tertius, succeditque Sagittario. Post Veneris fines partes sex Mercurio ascriptae sunt. Post has Saturno decernuntur quae tres sunt reliquae, cum sit Capricorni dominus, cui tamen praelatus est Mer curius ob naturae suae communitatem. Eripuit autem Saturno Iupiter par tes duas, ob duplicem praerogatiuam: Venus unam, ob praerogatiuae suae di gnitatem. Etenim triangularitatis domui antefertur. Ad haec utraque stella benefica & salutaris est. De finibus Sagittarij.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
