# De rebus coelestibus 47

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. XXXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/47

Cap. XXXIII. Apricorni partes sex quae primo numerantur loco, Veneri propter triangularitatem signi eius attributae sunt: Mercurio item sex propter trianguli praerogatiuam, quam habet in Aquario statim insequente: Ioui septem ut Piscium succedentium domino. Praeferuntur ei Venus & Mercurius ordine, propter trianguli praerogatiuam: illis ipse numero partium, quoniam maxime salutaris. Marti sex propter altitudinem, ob quam nihil ei est ademptum, tamen posthabitus est, ut maleficus. Saturno quinque partes reliquae, ut domino signi, à quo pars una est adempta, quod signi dominatus postremo habetur loco, & ipse maxime tardus est. De finibus Aquarij. Cap. XXXIIII. Quarij primus locus sex complexus partes debetur Saturno, ut signi ac trianguli domino: secundus qui è sex item constat partibus Mercurio propter triangularitatem: tertius qui par tes octo complectitur, Veneri, propter iura trianguli atque altitudinis insequentium Piscium: quae quidem praelata est Saturno numero partium propter praerogatiuam altitudinis, quae potior est triangularitate: item Mercurio, quia duae praerogatiuae uni anteferuntur. Rursus illi ordine ipso praeferuntur Veneri, quoniam Aquarius antecedit Pisces. Quartus locus quinque partes continens Ioui habenti solum domesticum dominatum in Piscibus. Vitimus qui similiter est è quinque partibus, Marti habenti domesticam praerogatiuam in Ariete, qui est ab Aquario tertius. Facta est ab utroque ademptio propter praerogatiuarum inferiorem autoritatem, quodque Pisces & Aries sequuntur Aquarium. De finibus Piscium. cap. XXXV. Rima Piscium distributio è partibus octo concessa est Veneri, propter altitudinis ac trianguli iura: secunda Ioui è partibus sex, quoniam est Piscium dominus Arietinaeque triangularitatis: tertia Mercurio è partibus item sex, quarta Marti ex eodem partium numero, quinta è quatuor reliquis Saturno. Est autem praelatus ambobus his Mercurius ut maleficis, Saturno Mars, quoniam Arieti dominatur, qui Piscibus succedit. Ad haec Saturnus nullum sibi ius in tri bus his signis Piscibus, Ariete & Tauro uendicauit. Fuimus hac in parte & in hoc de finibus tractatu aliquanto longiores, dum ignoratam à recentioribus scriptoribus rationem persequimur, & corruptam à posterioribus ueterum traditionem emendare tentamus. Qua in parte peccari uix à quoquam poterit, si ubi de quo signo quaeritur, primum contemplatus fuerit, qui è planetis quinque in eo, atque in duobus insequentibus signis plureis potioresque praerogatiuas habeat, deinde beneficorum maleficorumque delectum habuerit, ac quibus addendum, quibus auferendum sit, meminerit, si rationem Solis ac Lunae in Cancro & Leone, si Mercurij communem naturam intuebitur, si denique intellexerit altitudinem triangularitati, & hanc ipsam domui praeferendam, atque in tribus continuis signis primum secundo, locundum tertio fore anteponendum.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
