# De rebus coelestibus 48

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. XXXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/48

Haec autem tum decuriarum tum finium constitutio uidetur mihi nullis certis rationibus nisa, quamuis obseruatione ab ipsa, magna utrisque autoritatis facta sit acceßio, in utramque felicitatis atque infelicitatis significationem. Qui tamen primi & Decurias et fines statuere, uidentur id secuti, quod natura ipsa secuta est in constituendo hominis cor pore, dum multitudine uenarum ac uarietate sparsim, & quasi per lineas quasdam illud figurat, neruorumque textu artificiosiore connectit, qua è figuratione & nexu totum quidem secum integratur, habileque & efficax ad mouendum, atque ad sentiendum redditur: ut singulis itidem in finibus decu rijsque suas inesse uires facultatesque arbitrati, pro naturis planetarum illas distribuerent, perinde ac per membra singula, partesque ipsas corporis pro prias uires ac uirtutes natura partita est, pro qualitate uenarum, neruorumque contextu. Quamuis autem de finibus à Ptolemaeo probatis, deque illorum distributione ratio sit à nobis reddita, nihilominus constitutionem quoque Aegyptiorum subiungemus, quam plerique sequuntur, & in ijs Iulius Maternus. Cuius quidem constitutionis ratio nec probabilis ulla ab illis redditur, nec cur probanda sit, per seipsa apparet. Itaque qui illa sequuntur, uidentur solam prorsus sergyptiorum scriptorum autoritatem secuti. Ipsa autem constitutio, finiumque distributio, huiusmodi ab illis traditur, ut Arie tis partes sex quae ab illius principio numerantur, sint Iouis: quae subsequun tur alterae sex sint Veneris, quae post eas octo Mercurij, quae deinceps quinque Martis, quae reliquae sunt quinque Saturni. Tauri partes octo quae primae numerantur Veneris, quae statim sequuntur sex Mercurij, quae deinceps octo Iouis, quae post eas quinque Saturni, quae tres reliquae Martis. Geminorum partes sex quae primae Mercurij, quae statim subsequuntur alterae sex Iouis, quae post eas quinque Veneris, quae deinde septem Martis, quae ul timae sex Saturni. Cancri quae primae sunt septem numero Martis, quae post sex Veneris, quae inde alterae sex Mercurij, quae deinceps septem louis, quae ultimae quatuor Saturni. Leonis primae numero sex Iouis, quae post sequuntur quinque Veneris, quae post eas septem Saturni, quae deinde sex Mer curij, quae reliquae sex Martis. Virginis partes septem quae primo loco constitutae sunt Mercurij, quae statim post has numerantur decem Veneris, quae deinceps quatuor Iouis, quae post has septem Martis, quae duae sunt ultimae Saturni. Librae quae primae sunt sex Saturni, quae post eas octo Mercurij, quae deinde septem louis, quae deinceps alterae septem Veneris, quae duae sunt reliquae Martis. Scorpij quae primae sunt partes septem Martis, quae post eas quatuor Veneris, quae statim octo insequuntur Mercurij, quae post quinque louis, quae ultimo loco sex Saturni.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
