# De rebus coelestibus 49-2

Pontano, De rebus coelestibus, Caput XXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/49-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/49-2

Caput XXXVI. Riangularitas, ut dictum est, è tribus constat signis, ea Graece est τρίγωνος, unde Latine etiam triangulus dici potest, recentiores triplicitatem dixere, à tribus quibus ipsa composita est signis. Prima, ut iam diximus, tribus è signis constat igneis, masculinis secum maxime consentientibus ob qualitatis condi tionisque similitudinem, & configurationis beneuolam irradiationem. Huic dominari Sol ac Iupiter dicuntur propter qualitatis conditionisque consen sum. Sol enim ac Iupiter calidi sunt, masculini ac diurni: & Sol quidem cum sit lucis ac diei autor, die magis dominatur: noctu uero Iupiter, quippe qui Soli cesserit, maiestatem illius ueneratus. Adhaec Sol in Ariete altitudinem, Iupiter autem in Sagittario, & idem ipse Sol in Leone domesticam habent prae rogatiuam. Secunda triangularitas est è Tauro, Virgine & Capricorno, foemininis ac nocturnis signis, cui Luna & Venus imperant, cum ipsae quo que nocturnae ac foemininae sint, noctu tamen Luna, cum luminare noctur: num sit, potiores sibi in imperio partes uendicat: utraque autem in Tauro suam habet praerogatiuam, domicilij Venus, altitudinis Luna. Quae sequitur triangularitas è Geminis, Libra & Aquario, ascripta est Saturno & Mercu rio, cumsigna ipsa sint masculina & diurna, cuius conditionis est Saturnus qui sibi Mercurium socium asciuit, tum quia mediae conditionis est, tum quia domesticam habet in Geminis praerogatiuam: retinuit tamen ipse sibi principas tum diurnum, & quia diurnus, & quod altitudinem habet in Libra, ac praes rogatiuam domesticam in Aquario, nocturnum uero Mercurio permisit.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
