# De rebus coelestibus 49

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. XXXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/49

Sagittarij quae duodecim primae numerantur Iouis, quae post quinque Veneris, quae deinde quatuor Mercurij, quae deinceps quinque Saturni, quae reliquae sunt quatuor Martis. Capocorni quae primae sunt septem Mercurij, quae post alterae septem louis, quae deinde octo Veneris, quae post has quatuor Saturni, quae ultimae sunt alterae quatuor Martis. Aquarij septem quae primae sunt partes Mercurij, quae deinde sex Veneris, quae deinceps septem louis, quae post has quinque Martis, quae ultimae sunt alterae quinque Saturni. Piscium partes duodecim quae primae numerantur Veneris, quae statim sequuntur quatuor louis, quae post illas tres Mercurij, quae deinde nouem Martis, quae duae sunt reliquae Sa turni. Quapropter ad ea quae restant transeamus. Ac primo quidem de trian gularitatum dominis, de quibus toties supra mentionem fecimus, disseremus. De dominis triangulorum seu triplicitatum.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
