# De rebus coelestibus 52

Pontano, De rebus coelestibus, Caput XXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/52

Quemadmodum obser uatio ipsa disciplinae huius magistra iam docuit. Est igitur Saturno subsolanus, Marti fauonius omnino familiaris, Veneri auster, Ioui septentrio addictus. Hinc prima triangularitas uentos excitare septentrionaleis magis creditur, propter Sagittarium, quae domus Iouis est, hinc etiam septentriona lis dicta est, nihilominus occiduum quoque uentum, cui nomen est Caurus, pro pter Arietem Martis domum prouocat. Quocirca flatus occiduus qui in septentrionem declinat, facile in boream conuertitur, quando, ut Aristoteles tradit, & ipse cum spirat, boream mouet. Si igitur subsolanus propter diurnam conditionem Saturno addicitur, cuius quidem conditionis dominus est Sol, non immerito fauonius addictus est Marti, propter nocturnam, cui Luna prae sidet, conditionem. Vt autem Solis conditionem Saturnus, sic Lunae Mars sequitur, unde & Mars in occasu foemininum, hoc est Lunarem assumere naturam dicitur. Secundam uero triangularitatem austris maxime familiarem esse, unde austrina dicitur, satis compertum est, propter Venerem Tau ri dominam, quae hunc flatum excitare creditur. At nihilominus triangularitas ipsa subsolanum saepe euocat ab exortu, propter Capricornum, cui Saturnus dominatur. Quae res efficit ut auster subsolanusque non raro misceantur, qui uentus Graece est ευρόνοτος. Nec mihi satis placet quod Pto lemaeus tradit, gigni à Venere austrum, propter calorem humoremque: Ioui enim potius conueniret, à quo tamen septentriones gigni ipsemet affirmat. Quid autem minus consentaneum, quàm ut Mars qui calidus & siccus est, humi dum tamen & frigentem flatum suscitet? Quocirca exciendorum uentorum ratio non à qualitate frigidi calidiue, aut sicci, humentisue ducenda mihi ui detur, sed à conditione potuis & alia quadam ui, quod obseruatio ipsa docuit. Forsitan & illa Ptolemaeum mouit ratio, quod ut suo post dicemus loco: cum orbis hic noster in quatuor distributus sit cardines, Saturnoque ortus, Marti occasus, Ioui septentrio, Veneri meridies addicatur, ex eo uenti ipsi cardinales à cardinis praeside excitentur. Tertius triangulus habet sub solanum sibi admodum peculiarem, propter Aquarium Saturni domum: qui quoniam è masculinis signis est, & Saturnum habet dominum, diurnum quidem ac masculum, nonnunquam sibi aquilonem adiungit, nam & Iupiter eiusdem quoque conditionis est, unde fit subsolani ac septentrionis mixtu ra quaedam. Hunc uentum Ptolemaeus βοραπηλιοτικὸν uocat, Latine hic ipse uentus suo nomine est aquilo. Vitimus triangulus fauonij suscita: tor dicitur, propter Martem ac Lunam, & quas ante posui causas, libenter tamen propter Venerem etiam à meridie flatum euocat, est enim Venus tum eiusdem trianguli domina, tum etiam nocturnae conditionis: unde Afri cus huic ipsi triangulo perquàm familiaris est, quem à Ptolemaeo uideo notolibycum uocari. De Mercurij autem stella in suscitandis uentis praeci pere hoc possumus, quoniam uersatilis sit, & luminarium naturam sequatur, eam nunc nocturnam, nunc diurnam conditionem suscipere, ac pro ipsa conditione nunc in hunc, nunc in illum uentum proniorem esse.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
