Latin
Caput XXXVI
Pontano, De rebus coelestibus 53
Unproofread scanNot analysed yet
Quocirca huius stellae natura Solis ac Lunae conditionibus accommodanda est, ut de uentis ac uentorum diuersitatibus certius ferri iudicium poßit. Haec autem in hunc quidem modum, fortasse etiam breuius quàm res ipsa exigit, cum non tantum diuersa, uerumetiam contraria inter se rerum harum scriptores &dicant &sentiant, hac in parte dixisse satis, ac pro loco fuerit. Post uero cum de signifieri partibus praecepta singillatim per fines signi cuiusque tradentur, &plura, &accommodatiora, magisque apposita à nobis referentur. Itaque quoniam diximus de Decurijs, de Finibus, &eorum distributione, de Ventis quoque, reliquum est de Simulacris etiam ut aliquid dicamus. De simulacris, quae cum signis ipsis oriuntur. Cap. XXXVIII. Deam igitur partem, in qua de Decurijs agitur, adiungenda uidetur simulacrorum eorum explicatio, quae cum ipsis oriuntur Decurijs, unde Graecè dicuntur παρ ἀνατέλλοντες, à recentioribus Latinis uocantur imagines. Singulis itaque cum Decurijs singula enascantur simulacra, quae septem quoque planetarum naturas ac uires sequuntur. Horum simulacrorum enarratio, quod recentiorum autorum scripta declarant, anilia multa continet. Nos eam partem, quantum in nobis fuerit, expurgare aliquando tentabimus, de qua scripsisse fideliter ac diligenter apud Porphyrium inuenio Teucrum Babylonium uetustißimum Mathematicum, deque Decanis ac q aranatellontibus significationes sententiasque singillatim protulisse, sed eius libri maiorum incuria temporumque iniquitate hodie omnino extant nulli. Ipsorum autem simula crorum uidetur ea uis esse, quoniam cum ipso nascuntur horoscopo ut ima ginariam uim eius qui nascitur, pro qualitate ac natura sua afficiat, &quo dammodo affectam imprimat, qua ex impreßione cupiditas &studium quoddam in anima nati ingeneretur ad eas arteis sequendas, ad quas à signis planetisque ipsis ac planetarum occultis uiribus impellitur, atque ab ipsius simulacri peculiari ui trahitur. Ab his etiam ipsis simulacris manant secre tae quaedam appetitiones, naturaliaque nonnulla oblectamenta, &insitae in animis ipsis ad res alias atque alias propensiones, non ab electione aliqua, sed ab ipsa natura profectae. Ipsa uero simulacra sequuntur tum planetarum naturas, tum signorum ac decuriarum, cum quibus oriuntur, ut dixi. Sed nec minus &ipsa quidem per se significationes ac potestates suas habent: unde non temere formas illis, atque effigies quasdam effinxere, à quibus simulacra imaginesque dicuntur.