Latin
Cap. XXXIX
Pontano, De rebus coelestibus 54-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXXIX. Spectibus quoque planetarum &configurationibus tum quadrangularibus triangularibusque, tum se è sexangulo intuen tibus subij cienda uidetur ratio, per quam qui dexter, qui sinister sit aspectus intellegi ualeat. Permultum enim refert à dextro ne an sinistro latere locus ipse aspiciatur, ac num sequatur, num antegressus sit planeta qui locum aspicit: cum in ipso quoque homine quid dextrum quid sinistrum sit, non parum referat. Quippe cum sinistra manus foeminea quodammodo &imbecilla, hebesque sit, dextra uero mascula, robusta, &maxime agilis. Quod idem usuuenit in configurationibus. Si cui enim Aries ascenderit, isque in Leone Martem, in Sagittario Mercurium habuerit, cum horoscopus eius triangulariter hinc à Marte, illinc à Mercurio irradietur, nimirum à Mercurio dextrum obtineri latus in configuratione affirmabimus. Vniuscuiusque autem signi quae dextra, quae sinistra irradiatio sit, hac uia intellegemus, si ubi signum ipsum in horoscopo collocauerimus, quae signa praegrediantur, quae etiam sequantur, statim inspexerimus. Sit igitur signum ipsum, cuius latera quaerimus, Aries, quem si de Capricorno stella aliqua intuebitur, dextro eum è quadrangulo intuebitur: sin de Cancro è sinistro, simili modo è sinistro sexangulo aspiciet stella quae de Geminis Arietem aspexerit, dextro quae de Aquario. Hoc ipsum etiam aliquanto aper tius ostendamus.