# De rebus coelestibus 54

Pontano, De rebus coelestibus, Caput XXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/54

Quarum explicatio otij est diligentiaeque maioris, atque ob eam rem in aliud à me tempus differtur. Haec tamen interim quae dicemus, obiter explicasse, neque ineptum sanè, neque intempestiuum fuerit. Gene rando in homine satis constat cor primum gigni, ab eo mox suo tempore atque ordine reliquum corpus, utpote à principio: insunt enim corde in ipso ab initio generationis atque ab insita ui partes illae quidem omnes, quae postmodum progressu suo perficiunt corpus. An eodem hoc fortasse modo in celi parte prima, in ipsoque principio de quo constitutio corporis tota dedu citur, usuuenit? Atque uti à uirtute uigoreque cordi insito sensim reliquum con stituitur corpus, sic ab ascendentis coeli parte prima, signique exorientis de curia in genitura induuntur, & tanquam imprimuntur nascentibus uires, quaedamque facultates aut propensiones potius ad alia atque alia, resque ad diuersas. Neque enim ita omnia referenda erraticas ad stellas sunt, ut coeli ipsius continentis obliuiscamur. in quo quidem insunt, & à quo etiam defluunt re rum omnium semina. Vt enim cor hospitium est sanguinis, ex quo cuncta corporis statuuntur membra, sic coelum ipsum hospitium est syderum, quo rum opera ministerioque ac motu quoque cum primis suo cuncta moderatur & efficit. Quo fit, ut quae de simulacris his traduntur, contemnenda nequaquam sint, licet quae Punicos apud scriptores leguntur, aniliter tradita uideantur. De aspectibus dextris ac sinistris.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
