Latin
Cap. XXXIX
Pontano, De rebus coelestibus 56
Unproofread scanNot analysed yet
Aspectus qui est à signis tantum, quem Graece πλατυκὸν dicunt, tum existit, cum signa quidem ipsa se aspiciunt. Plures tamen aut pauciores partes inter stellas ipsas statuuntur: exempli gratia, dincrum Aries quadrangulariter aspicit, stella tamen in uigesimooctauo gradu Arietis posita, stellam in decimo Cancri gradu collocatam partiliter non aspicit, complures enim desunt partes ad implendum aspectum eum scilicet, quem partilem dicimus. Rursus stella in primo Arietis gradu colloca ta nequaquam partili intuetur quadrangulo stellam in uigesimooctauo Can cri gradu constitutam, siquidem longe plures interiectae sunt partes quàm quae partilis quadranguli latus astruunt. Quocirca aspectus hic imbecillior uidetur propter partium ipsarum aut defectum, aut exuperantiam, unde communis ac generalis uocatus est aspectus. At configuratio quae ex ascen sionum temporibus constituitur, alia ratione quaerenda est, neque enim aut communis est, aut partilis, quales iam ostendimus: quae tamen ipsa sit, hac ratione colligitur. Leo, Virgo, &Libra in exortu suo amplius horis sex occupant, sex horae quartam diei partem implent, at quarta pars diei est quarta etiam circuli portio, quae uero quartam circuli portionem continent, quadrangularem figuram statuunt. Quocirca planeta in principio Leonis positus non sexangulariter iuxta signorum numerum, sed quadrangulariter secundum ascensionum tempora planetam in ultimis Librae partibus collocatum intuetur: &hic quidem aspectus magnarum est significationum, quem &Antigonus nobilis Mathematicus, &Ptolemaeus, et post eum Porphy rius, &alij quidam non ignobiles autores obseruandum praecipiunt. Quo fit, ut in signis obliquis, pauciorumque ascensionum stellae, quae secundum nu merum signorum uidentur triangulariter se aspicere, si ad numerum ascen sionum tempora ipsa redigas, quadrangulari potius irradiatione se aspiciant. Sed aperiatur hoc etiam expreßius. Esto Sol in Arietis gradu primo, Iupiter in Leonis gradu sexto, Mars in eiusdem leonis gradu undecimo: constituamusque quo in loco ac terrarum parte sint hae signorum ascensiones, tribuamusque primum Arieti unam &uiginti, deinde Tauro quatuor &uiginti, post geminis octo &uiginti, deinceps cancro quatuor &triginta ascensiones: hac ratione Arietis, Tauri, Geminorum &Cancri ascensiones omnes simul coactae tempora centum ac septem pariunt: quibus si addideris septem etiam Leonis tempora (siquidem sex eius gradus septem occupant ascendendo tempora, uolumus enim Leonem habere ascensione; quinque &triginta) fient omnino tempora centum quatuordecim.