# De rebus coelestibus 57-2

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. XLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/57-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/57-2

Cap. XLI. Ec uerò me fallit ueteres quosdam scriptores signa ipsa non solum in decurias finesque, uerumetiam in minutiores multo partes diuisisse, ad signorum ipsorum numerum: ut signo quoque in duodecim partes distributo, duas partes & item semis alterius Dodecatemorium uocarent, nos duodecumanam & duodenariam uocare possumus: singulas autem duodenarias singulis planetis attribu ebant. Fuere etiam qui nouenas, seu malis nonarias constituerent, ijsque domi nos etiam suos decernerent. Nos huiusmodi distributiones ambitione, aut potius uanitate quadam, magis quàm ratione, aut ipso rerum usu conquisitas ab hacnostra institutione explodimus, deque ijs ut consilio rationeque repudiatis nihil omnino tradimus. cap. XLII. De duodenarijs planetarum. E autem genus aliud Dodecatemorij, hoc est duodenariae duodecumanaeue contempsisse uideremur, subdemus eius rationem. Graeci uocauere δωδεκατεμόριον, quod pars una duodecies Vmultiplicaretur. Ipsum autem Dodecatemorion hac ratione colligitur.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
