# De rebus coelestibus 57

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. XXXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/57

Implendis autem centu uiginti temporibus, quod latus est aequilateri trianguli, sex desunt tempora. Fit igitur ex hac supputatione, ut Sol quidem & Iupiter è signo se tantum aspiciant, quando ascensionum tempora integrum trianguli la tus non implent, Sol uero & Mars utroque modo & è signo & temporaliter, hoc est secundum plena ascensionum tempora se conspiciant, cum undecim Leonis gradus, in quibus Mars inuenitur, tredecim illa tempora quae ad im plendum latus deerant, subministrent. Haec igitur sunt tria configurationem genera, quae maximam tum amicitiam consensionemque, tum simultatem dissensio nemque inter stellas comparant. Qua in re illud quoque praetereundum non est quod cum è duabus stellis se intuentibus, altera nonnunquam in septentrionem longius euecta sit, altera in meridiem humilius declinauerit, efficitur hac uia, ut latus ipsum trianguli nonnunquam longius quàm par est producatur: quae res uires, authoritatemque aspectus ipsius non parum imminuit. Aspectus igitur qui est ex integro nequaquam partium numero, neque ex perfecta graduum dinumeratione constat, uerum aut pluribus aut paucioribus è partibus, qui Graeco nomine dicitur πλατυκός, è signis tantum esse perhibetur, debilis quidem atque imperfectus: quem fortasse non inconcinne tum remotiorem, tum laxiorem uocabimus, quoniam ab integro perfectoque intutu propter deficientes aut exuperantes partes plusculum di stent. Remota enim dicuntur quae à nobis distant. Qui uero ex integris con stat partibus, cuique plurimum uidetur tribuendum, iure Partilis uocatur, quem admodum Iulio Materno placere uideo, rerum coelestium diligentißimo scruta: tori. Illum autem qui ex ascensionibus, ascensionumque temporibus colligitur, non improprie Temporalem uocabimus, ut exeipsa cognominatione aspectus, cuiusque qualitas differentiaque appareat. De duodenarijs signorum.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
