# De rebus coelestibus 6

Pontano, De rebus coelestibus, DREAM MATTHAEVM A3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/6

Porrò rerum prouentus atque incrementa fiunt à calido, humido, frigido & sicco. Nemini autem dubium est calorem ac siccitatem die, atque à Solis radijs augeri, humecta uero atque frigentia noctis umbra foueri atque excrescere, tum propter absentem Solem, tum ob Lunae praesentiam, cuius motum naturamque hu mida maxime sequantur: aestas quoque & hyems, uer item atque autumnus, dies quoque ipse haec manifestißime declarant. Quare cum à motu sit procreatio, à quo ipso corporum cientur qualitates, ipsius uero motus dimensionem quasi quandam tempus esse appareat: nimirum generatio ipsa cum primis uidetur ad Solem referenda, qui autor est & temporis & caloris. Atqui cum Sol & ipse moueatur, sitque aliâs aut propinquior nobis, aut remotior, agatque pro ea coeli regione, quam peragrat, ipsum etiam coelum uel maxime conferet generationi. Cur ab Ariete sit principium Zodiaci.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
