# De rebus coelestibus 60

Pontano, De rebus coelestibus, NI AD ACTIVM SYNCERVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/60

Quibus quidem nominum inditionibus, decre torum ac potestatum notis ornamenti plurimum attulere Poëtae, dum com mentis suis illam quoque cognitionis partem, quae ad stellas pertineret, intactan inornatamque relinquere noluere. Neque ab re igitur, neque per iocum indita fue re stellis ac coelestibus signis nomina, neque dicendi aut fingendi lasciuia conparata, quando ea commenta est obseruatio rationi coniuncta, atque illius socia, quo & naturam proprietatemque cuiusque indicaret, quandamque, ut dictum est, per similitudinem transferret ad posteros, & alterum ab altero si gnum propria ac sua cuiusque appellatione distingueret. An non idem quoque ab hominibus ipsis seruatum est imponendis notis, appellandisque suo nomine rebus singulis? quibus hominum coetus uteretur, ac sine quibus con stare humana societas nulla ratione posset. In quibus id praecipue animaduersum est, ut notae ipsae rerum ab effectionibus potißimum proprietatibusque deducerentur, ut Mamae à manatu lactis dictae, ut à papando Papae, quae deinde factae sunt Papillae, ut etiam Mamillae, ut à lambendo labia, à lingendo lingua, à fundendis aquis fontes, à fundendis quae usui domestico oppor tuna essent, Fundi, à suppetendo supellex. Iam uero quibus in rebus agricultura uersatur, artesque ipsae manuum tam uariae ac multiplices, earum rerum appellationes quoque sunt quamappositißimae: ut laudi quoque dandum sit Astrologiae inuentoribus, si hoc idem seruarunt, dum occultißimas signorum ac stellarum significationes uocibus insigniuere perquàm accom modatis, quod à medicis itidem in plerisque herbis, medicamentisque fuit familiarißime usurpatum. Sed reuertamur iam ad obseruationem, quae inde habet originem, quod homini insita est à natura sciendi cupiditas, eaque à coelo proficiscitur, è cuius motu & gignuntur homines, & illa ipsa proueniunt, quae aßiduis uicibus & generantur & corrumpuntur cuncta. Neque enim cum primum natus est homo, membra singula, quae tuendo corpo ri natura fabricata est, sic affecta sunt, ut exerceri statim possint administrandis illis ad quae à natura ipsa fuere comparata. Tempore igitur opus est, dum interim & paulatim perficiuntur, & sensim etiam meditantur quod suum cuiusque futurum est munus, ut pedes, ut manus, ut lingua. Eadem quoque illorum est ratio, quae ad comparandam sunt scientiam necessaria. Itaque cum primis tempore, atque ipso etiam longiori opus est, dum quae animo famulatur mens, ea progressim instruitur. Omnis autem mentis instructio corporeis à sensibus ortum ducit, qui dum gustando sapores, uidendo colores, olfaciendo odores, audiendo sonos ac uoces, tangendoque cum durum, molle, asperum, lene offerunt animo, ibi mens muneri satis suo ut faciat, cogitat diutius, uersatque illa secum, exquirendo causas, contemplando rerum naturas, haesitando in dubijs, componendo multa simul ac diuersa, pensitan doque & quae contrà offerantur, & quae etiam adiumento sint: quibus postea diu multumque pensitatis, introrsusque perspectis, & tanquam concoctis, ea tandem probat è multis, quae undique sibi constare, ac rata esse intellexerit, unde ratio est nominata.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
