# De rebus coelestibus 61

Pontano, De rebus coelestibus, NI AD ACTIVM SYNCERVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/61

Qua inuenta tum animus ipse meritò post labores plurimos conquiescit, quodque exercitus dux atque imperator etiam facit, post tot erumnas ac pericula uictoria parta, ipse quoque sibi indulget ani mus, conquiescitque, post enuntiati aut quaestionis eius quam ignorabat, scien tiam comparatam. Quo in negotio non aliter, meo quidem iudicio, sese habet ignorantia, quàm informanda in materia priuatio, siue eam maluerimus appellare carentiam, de qua tam multa dicuntur à physicis. Cum autem mens ipsa plurimum nitatur similibus, atque illis maxime quae aut sunt, aut certe uidentur eadem, ipsaeque similitudines non qualitatum modo sint, uerumetiam motuum ac temporum, his tanquam medijs quibusdam usa, similitudines eas simul comparat: quarum è comparatione ubi omni è parte unà conuenerint, enascitur comprobatio atque consensio illa, quae mirificam in se uim habet & ad conijciendum, & ad decernendum. Mens igitur comprobationem hanc, similitudinumque inter se consensionem secuta, ea repraesentat animo, per quae uiam illi monstrat, & tanquam iter insternit nunc ad ea quae rationis ipsius sunt, nunc ad illa quae coniecturae: quae si non omnino certa ac necessaria sunt, plerunque tamen euenire, atque ita sese habere sunt solita. Omnis igitur rerum coeli, stellarumque cognitio partim ratione constat, partim coniectura. Ratione quidem constat ea quae Astronomia dicitur, siquidem cognitionem ac certitudinem secum habet motuum, temporum, numerorum. Illa uero quae uocata est Astrologia, parte è quadam rationalis est, quoniam à natura, rebusque naturalibus minime recedit. Cum enim à Mathematico pronuntiatur Saturnum aut Martem pestilentiam inducturum, an aliud pronuntiatur, quàm motu suo humores corporum, continentemque aëra corrupturum, indeque infecturum sanguinem, uniuersamque concretionem, qua ex infectione neceßitate quadam naturae pestis sit oboritura? Parte etiam è qua dam coniecturalis, ut cum à Mathematico praedicitur, bellum à Marte portendi: nam nec semper inferiores hae, hoc est, humanae causae coelestibus cum causis usque consentiunt, quippe cum potentiores nonnunquam hae quàm illae sint, hominumque quorum in manu est bellum mouere, uoluntates ac consilia hinc atque illinc uarient. Quamobrem significationibus praedictionibusque nonnullis ratio comes adiuncta est, uel dux illis potius praeposita, in quibus dam uero coniectura locum magis obtinet. Atque haec quidem Syncere Acti, in hanc sententiam prolocutos nos esse, nec alienum est ab institutione hac nostra, & naturae ipsi rerum, de quibus praecipimus, maxime consentaneum, Vperiore libro quae signa essent Cardinalia, cur etiam nomi ne hoc appellarentur, qui item mundi Cardines, quotque es sent planè expreßimus.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
