Latin
NI AD ACTIVM SYNCERVM
Pontano, De rebus coelestibus 63
Unproofread scanNot analysed yet
Nam &re rum agri scriptores non recusant uti uerbo decacumino, quod quidem sine ulla ueterum scriptorum autoritate, studentibus nobis uendicare disciplinam hanc à scriptorum quorundam barbarie concedendum esset, ne uideamur uerborum inopia laborare, quibus etiam abundamus. Eadem partitio &occidui cardinis atque imi, quorum alter horoscopo, culmini alter opponis tur. Quae tertia est pars in ipsa distributione, sequiturque cardinis cuiusque partis medias, ea Graeco nomine est ἐπαναφορὰ, nos subsequentiam, succeßionemque. gradusque ipsos tum subsequentes, tum succedentes uocare recte possumus, quod statim medios ipsos subsequantur, mediaeque ipsi parti continuo succedant. Atque ipsi quidem coeli cardines ratione hac quadrifariam trina tamen per signa diuiduntur. De quatuor coeli quadraturis.