# De rebus coelestibus 63-2

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/63-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/63-2

Cap. I. It autem, ut cum signa duodecim signiferum constituant, duo decim quoque coeli loca, siue duodecim, ut hodie à nostris uocantur, domus constituendae sint. Omnem igitur coeli orbicu lationem ab horoscopo progreßi, eôdemque regredientes in loca duodecim partiemur. Quod autem inter medij coeli apicem, gradumque horoscopantem spatij interiacet, tum quadram, tum quadraturam, quadrantémue uocabimus. Quo fit, ut signifer ipse quatuor etiam in partis ratione hac distribuatur, unde Quadrae sunt dictae. Eaeque aliam quàm quae de cardinibus tradita est, rationem sequuntur: siquidem singulae quadrae ab altero in alterum protenduntur angulum. Nec uero propter Signiferi obliquitatem, inaequalemque signorum ortum quadrae ipsae ex aequo ubique diuiduntur. Quanquam quadrae sibi oppositae quae paribus seme per è gradibus, siue pluribus, siue paucioribus constant, simul utique congruunt. Quadra etenim quae inter ascendentem cardinem, atque imum coelum interiacet, ubique numero partium aduersae, quadrae quae inter occasum & cul men locum obtinet, respondebit: ut si ea nonaginta sex è gradibus constiterit, totidem aduersa illa è gradibus constet: sin è partibus octoginta quatuor, totidem & illa contentasit. Eadem ratio est, idemque responsus quadrae illius quae est ab imo coelo ad occasum, & eius quae à medio coelo pertinet ad orientem cardinem, quae sibi è regione aduersantur. Contingit autem inaequalitas haec propter Signistri obliquitatem, ac terrarum, ut diximus, situm septentrionem uersus propius assurgentium, aut in meridiem declinantium, non tamen ut computato omni quadrarum ac signorum numero (quod enim quadris duabus demitur, alteris adijcitur) aut supersit aliquid, aut desit gradibus ipsis, qui signa duodecim, coelumque uniuersum complectuntur.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
