Latin
Cap. I
Pontano, De rebus coelestibus 64
Unproofread scanNot analysed yet
Ac tametsi ab ortu ad occasum centum atque octoginta par tes semper interiacent, non tamen nonaginta semper partes, hoc est numeri totius media summa inter occasum &culmen, ac rursus inter culmen &ascendentem cardinem aequis portionibus interlabuntur. Quod item in he misphaerio inferiori ab occasu ad imum, ab imo ad horoscopum usuuenit. De distributione aetatis ac uitae hominum. T autem quatuor sunt anni tempora, quibus de motu Solis annus conficitur, singulaque tempora tribus constant è mensibus: sic ipsa hominum uita quatuor in partes diuisa, proinde ut quatuor signiferi orbis cardines tribus è partibus constant, &ipsa quoque treis in partes distribuitur. Atque ut menses ipsi constant diebus, uita hominis annis, sic cardines quoque partibus quisque suis, ex aequo quidem triginta, caeterum pluribus, aut paucioribus, pro signorum ipsorum, Zodiacique rectitudine aut obliquitate. Quocirca &ipsi cardines ut anni tem pora, hominisque item uita (siquidem haec ab illis deducta uidetur) triplici diuisione partiendi sunt. Singula autem uitae, ut anni tempora, &principio, &medio, &fine constant. Finis itaque cardinis aetatis illius finem, me dium item eiusce medium, quod praecedit, quodque in apoclimate collocatum diximus, aetatis eius principium designat. Non iniuria igitur hoc quoque prae standum à nobis uidetur ut distinctius atque appositius haec ipsa intellegantur. Coeli pars ascendens geniturae tempore, qui ὠρόσκοπος Graece dicitur, primam nati aetatem indicat: culmen, id est coeli medium, aetatem nati eiusdem mediam, occasus ipse ultimam, imum mortem, uitaeque ipsius exitum, quique post mortem futuri sint honores aut opprobria. Recte quidem atque apposite haec omnia. Etenim si coeli ac stellarum motus orbiculatioque causa sunt omnium quae in parte hac mundi tum generando tum corrumpendo fiunt, &est aliquod, ut quidem est, uitae principium, quemadmodum homo in lucem uenire, hoc est in uitam dicitur, quo tempore utero matris prodit: sic coeli pars ipsa quae supra terras tunc exit, comitaturque motu atque aduentu suo prodeuntis hominis ex utero motum, uidetur primae huius commotionis, primaeque aetatis ius, indiciumque penes se merito quidem assumere: quae uero ei opponitur occidens coeli pars, obitus atque corruptionis. Vnde à nobis in Vrania nostra non temere dictum uideri potest: Vita tibi, motusque animi quaerendus ab ortu, Vnde etiam toto lux ipsa effunditur orbe. Surgit ab occasu mors importuna maligno, Qua tenebrae, qua nox nigrantibus aduolat alis. Perinde etiam ut coeli medium, summusque coeli uertex eorum quae in media con