# De rebus coelestibus 65

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/65

tingunt aetate, significationem prae se fert: amplitudo enim & honores ipsi cum in uita ciuili de summi boni genere habeantur, iure summo à coeli loco indicantur: sic infimus coeli locus illi aduersus, quae post mortem futura sunt, eo rum omnium significationem habet. Vtque coeli medium amplitudinem, diectionemque uenientis in lucem hominis, pro qualitate felicis infelicisque con figurationis designat, sic imum honorationis inhonorationisque post lucem obitam, itemque opprobrij commendationisue indicationem perhibet. Quin etiam ut non est dare corpoream corruptibilemque substantiam aliquam ani matam scilicet quae accidentibus non sit, uarietatibusque subiecta: sic non est concedendum, quod quidem singulis in hominibus cernitur, siue ad salutem, siue ad perditionem spectet, accidere aliquid, cuius non in coelo uestigium ap pareat. Homo enim cum sit à natura, hoc est à coelo, stellisque ita constitutus ut honores, ut quae bona existimantur ciuilia suopte instinctu appetat, an non in coelo inesse dicemus, ut substantiae, qualitatisque corporeae, animatique corporis, sic eorum quae animato corpori accidunt, significationem? siue ca prospera, siue aduersa sint, siue in uita contingant, seu post mortem atque in ipsa etiam morte eueniant: eadem enim horum omnium ratio est, quamuis pro qualitate configurationum locorumque diuersa. Ad haec cum homini posseßio contingat rerum plurimarum, quae è terris, aëre, atque aquis constant, ex ijsdemque proueniunt, ex ijs enim enim uiuimus, ijsque aut egemus aut abundamus, atque ad eas appetendas conquirendasque natura impellimur, sintque haec ipsa omnia tam subiecta quàm sunt stellis, stellarumque orbiculationibus, id quod apertißime cernitur, scilicet non in coelo ipsorum quoque accidentium signa, significationesque inesse dicemus? cum horum ipsorum posseßio in uita ipsa, et postquam in lucem prodijt, contingat homini: neque enim matris ex utero secum haec deuehit, sed appetitionem tantummodo secum illorum defert: unde externa dicta sunt bona, quae etiam fortuita, ut fortunae ipsi, id est coelestibus motibus exposita, non tantum à plebeis hominibus, ue rumetiam à sapientissimis uiris cognominantur. Sunt igitur perinde ut ui tae, ut corporeae constitutionis, animataeque substantiae in coelo & stellis notae: sic eorum quoque quae homini ipsi ex anima constanti & corpore accidunt, significationes in coelo repositae, quod tot seculorum obseruatio minime quidem fallax & docuit, & quotidie etiam docet. Age consideremus generatim bona ipsa, quae felicitatem constituunt: ea profecto sunt aut corporis, aut animae, aut de genere externorum. Ac primum quidem bona ipsa corporis, ut robur, ut celeritas, ut sanitas, aliaque huiusmodi, quae corpori insunt, & à cuius compage existunt, cum ipso simul corpore ingenerata sunt, atque ab illius conglutinatione ducuntur, neque enim extra corpus sunt posita, uerum corporis ipsius prorsus texturam sequuntur, corpus autem genera tioni atque corruptioni utique subiectum est.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
