Latin
Cap. I
Pontano, De rebus coelestibus 66
Unproofread scanNot analysed yet
Atqui dictum etiam &comprobatum est, quicquid generationis corruptionisque in orbe hoc euenit, à coelo stellisque proficisci. Ergo &bona haec corporis, coeli, stellarumque commotionibus suut exposita, à quibus &sunt &cientur. Nam quanquam sani esse semper cupimus, non tamen ubique ualentes sumus, &uires ipsae nostrae tu consenescunt, tum multis grauibusque interim accidentibus infirmantur, quae quidem omnia à coeli, stellarumque quae coelo feruntur agitationibus proueniunt. Muta tur siquidem aër, mutantur etiam corpora, quae aëre continentur, &illum spirant: mutantur annorum tempora, mutantur quoque &hominum aetates, &corporum temperaturae: sentiunt elementa tum diuersitatem, tum etiam uarietatem supe riorum commotionum: eandem etiam uarietatem sentiunt corpora, quae ipsis ex ele mentis constant, &ab illis atque ex illis uiuunt. Quid suauius Vere, quid hi larius adolescentia, quid tristius hyeme, quid aerumnosius senectute? Vini, olei, tritici prouentus tales sunt, quales aër terraeque concinnant. Aëris autem ter raeque concinnatio à coelo, atque è stellis prouenit: quis hoc negauerit? quod na tura docet, agricolae confitentur, quod res ipsa comprobat. Aniculae quoque ex aëris &stellarum prognosticis ac signis haec ipsa pronuntiant, &rerum terrae tum inopiam, tum copiam praedicunt. Sed ne longiores hac in parte simus, quae per se ipsa nota satis est, redeamus ad externa bona, de quibus paulò ante tametsi multa diximus, pauca tamen quaedam adiungenda necessario uisa sunt. Numerantur autem in externis bonis aedes, praedia, armenta, nauigia, domestica supellex, aurum, argentum. Quid his ipsis magis expositum est coeli motibus, stellarumque agitationibus? Videmus enim agris flauescentibus segetes ipsas repentinis tum hymbribus, tum grandinibus persaepe concuti, ac foetu suo spoliari, domos nunc fulminibus, nunc terraemotu quassari ac dirui, armenta gregesque modò à torrentibus rapi, modò à morbis corripi, nauigia aliâs fluctibus mergi, aliâs scopulis impulsa lace rari, familiarem quoque supellectilem saepenumero conflagrare incendio, non raro alijs atque alijs casibus corrumpi ac dißipari, aurum atque argentum furto surripi aut ui extorqueri, fraudeue auferri, atque haec quidem non semel, utinamque non tam saepe re ipsa cernerentur, ut ea fortasse non tam dici poßint temere contingere, quàm ordine quodam suo, causisque suis prouenire, accidunt tamen ho mini &quidem praeter spem ac uoluntatem, quae quoniam coelestibus excitantur à motibus, nullo pacto diffitendum est, horum signa coelo esse insita, eaque ordine ac serie sua futura, pro nascentis hominis configuratione ac coelistatu. Di ces, quis haec docuit? Obseruatio, qua nihil est in hominum rebus antiquius: docuit experientia, quae est hominum magistra: item disciplina, quae tum obserua tione, experientiaque, tum ratione ipsa constat, qua una nihil est in homine ipso, neque in hominum rebus diuinius. Veniamus hinc ad animi quae dicuntur bona: ea sunt, ni fallor, aut animi ipsius actiones, quae hodie operationes dicuntur, aut ex ipsis animi operationibus existunt. Nolumus partem hanc subtilius di scutere, sed crassa, ut dicunt, &populari agere Minerua.