# De rebus coelestibus 67

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/67

Animi actiones hae aut solius sunt animi, aut sine corporis praesidio adminiculisque esse usqueunt. Si animi solius sunt, quoniam praeceptio nostra de illis ipsis solum est quae corporis, elementorumque naturam sequuntur, earum considerationem di sciplinas ad alias, aliamque cognitionem in praesentia relegamus: Sin ut animi cum corpore simul, corporeaque per instrumenta agentis, concedendum est, ad hanc potißimum praeceptionem spectare earum indagationem, deque his nos debere, & uelle quaerere. Non est igitur animi solius, ut arbitror, uersus facere, neque enim omnes qui animo utuntur, uersus faciunt, sed homi nis ipsius ex animo & corpore existentis. Atqui perpauci etiam homines faciendis uersibus dant operam: cum tamen quidam quasi diuinitus informati ad hos ipsos pangendos uideantur. Vnde hoc igitur? an à coelo, stellisque haec ipsa semina in ipsa procreatione ac genitura miscendis, &, ut ita dixe rim, fermentandis humoribus, indita sunt? Vnde non minus uere quàm prae clare dictum est à doctißimo Poëta: Sedibus aethereis spiritus ille uenit. Nec uero semper Poëtae arbitrij ac iuris est carmen ipsum fundere, quin expectandus motus est, qui humores illos, seminaque ipsa concitet, à quibus uisa ipsa, quae phantasmata dicuntur, ueluti è somno expergescantur, pro quorum etiam qualitate ac temperatione alius Lyricum pingit. alius Elegias cum, ille Iambicum sequitur, hic Heroicum, ut nihil prorsus nisi bellicum personet, adeò seminum ipsorum diuersae sunt qualitates ac naturae, quae quidem neque in animo solo, neque in hominibus singulis sata perspiciuntur, sed in mi xturis corporum, & in hominibus quampaucißimis. An non uinum idem cuius etiam una uis est, in ebrijs pro qualitate potoris haec eadem praestat? cum alius in risum diffundatur, in lachrymas alius, hic choreas agitet, ille in furorem actus lapides, truncosque proijciat, ut non unum esse omnino genus ebrietatis appareat. Si igitur à coelo existunt haec & à stellis, à quibus semina ipsa humoribus immixta induuntur, num erit tanta quispiam peruicacia, dicere ut audeat, coelestibus haec configurationibis tribuenda non esse? quando ab illis & principio manant, & post nisi ab illis excita, & tanquam fota uix fructus suos cum laude ferunt. Nullus euasit honus Poëta, cuius in genitura Venus Mercuriusque in signis accommodatis, in locis idoneis, in appositis configurationibus inuenti non fuerint. Nanque ab ijs potissimum stellis Poëtae formantur.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
