Latin
Cap. I
Pontano, De rebus coelestibus 68
Unproofread scanNot analysed yet
Maluimus de Poëtis lo qui, licet nec medicus, nec artifex ullus perfectus euadat, ne duces quidem ipsi bellorum, exercituumque, nisi à coelo genitalibusque configurationibus ducant fa cultatis excellentiaeque suae originem atque causas. Nos qui haec scribimus, nul lo à praeceptore, aut ad carmen componendum, aut ad philosophiam ediscendam, aut ad coeli significationes intellegendas instituti sumus. Sola enim nagura, insitaque animi uis, ac ueterum scriptorum lectio aßidua, ad haec ipsa nos traxit, quorum &pater auusque ignorantissimi fuere, &mater satis ha buit lanificio ac telae intenta esse. Ad coelum igitur stellasque, quando ab illis quidem manant, iure haec uidentur referenda. Atque ut corporum mixturae qualitatesque à coelo stellarumque posituris ac configurationibus proueniunt, sic eorum quae corpori accidunt, quae homini, qua è corpore existit, qua cor poreis instrumentis utitur, quaeque aut insunt, aut eueniunt, aut qua elementaribus è partibus ipse constat, quaque ipsis ex elementis uictitat, quae quidem ex elementis tam multa proueniunt, eorum, inquam, causae coelo, et ijs quae coelo feruntur syderibus tanquam sua ad principia relegandae sunt, è quorum motu cuncta &gignuntur, &corrumpuntur, aut in alia ex alijs conuertuntur. Sed iam ad ea unde digressa est oratio redeamus. De quatuor cardinibus, eorumque distributionibus.